A Győri Püspökség Körlevelei, 1862
Tartalomjegyzék
13 A i\ III. Quis ignorat, historiam biblicam arctissime conjunctam esse cum veritatibus Religionis nostrae, quandoquidem sapientiae divinae placuit, non per abstrusas abstractasque ideas, sed per facta genus humanum in re gravissimi momenti instituere, atque ad finem suum dirigere. Factis innituntur revelatae a Deo fidei veritates, per eadem etiam illustrantur et confirmantur. Historiae itaque biblicae sicut fundamentum constituunt Religionis Christianae veritatum: ita in institutione, quam in iisdem fideli populo, ac in specie prolibus sive in Ecclesia sive in schola impertimur, historiae biblicae basis instar adhibeantur, est necesse; alioquin nec clare, nec amoene, sed neque ita illae proponerentur, quemadmodum oportet, nimirum, ut dum per illas mens illustratur, simul animus quoque ad amplectendum sectandumque Religionis veritates moveatur. Historia proinde biblica a doctrina Religionis sive a Catechismo sejungi nequit, et Curator animarum, cui solida fidelis populi, ac signanter adolescentis pubis in Religione institutio curae cordique est, Historiam biblicam pari ac Catechismum sollicitudine complectito. Inter illos, qui de historia biblica ad usum prolium scholasticarum adaptanda bene meruerunt, facile maximam laudem retulit Dr. J. Schuster, Friburgensis in Brisgovia, cujus Historia Biblica pluribus vicibus reimpressa a triginta tribus Ordinariatibus laudari, approbari, et pro scholis elementaribus praescribi meruit. Hujus tam praestantis libri versio quoque hum garica cura Gubernii typis vulgata est, quae cum 112 imaginibus textui impressis, et mappa terrae Sanctae in Commissione librorum scholasticorum 47 xferis a. v. venui prostat. Quem libellum utpote parochis, catechetis, ludimagistris ac prolibus utilissimum hisce impensissime commendo. Est autem libri titulus: „0- és újszövetségi Bibliai Történetek a katholikus népiskolák számára. Irta Dr. Schuster J.u Jaurini, die 18. Februarii 1862. Nr. 641. Historia bil»li— ca J. Srhuster commendatur. i i D. Franciscus Mödinger, emeritus Parochus Répcze-Szemereensis pie susceptis moribundorum Sacramentis anno aetatis 78 die 10-a curr. in Domino obiit. Cujus animam piis fratrum suffragiis commendo. Jaurini, die 18. Februarii 1862. Nr. 643. Obitus Fran- cisci Mödinger, emer. parochi Répcze-Sze- mere. Exeels. Consilium R. Lottale sub 27-ma Aprilis 1824 Nr. 10265 publicavit altissimam R. resolutionem, ope cujus disponito-, ut quotiescunque Parochus per id, quod quaepiam colinicalis sessio e manibus catholicis ad acatholicas devenerit, in suis systematisatis, ut ajunt, proventibus falcidiam patiatur, hanc eidem fundus religionarius sarcire teneatur, nisi praestationes, ab hujusmodi sessione parocho debitae, in quadam fundatione suam habuissent radicem. Haec fundi religionarii obligatio eousque durat, donec sessio illa co- lonicalis ab aeatholico homine tenta fuerit. Quodsi illa catholicum rursum nanciscatur possessorem, hic suam parocho a dicta sessione competentiam praestare, non vero fundus 3 Nr. 644. Insinuandum, si quaepiam colonicalis sessio, pro qua praestationes e fundo religio- nario parochus percepit , ad manus catholicas rursum deveniat.