A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

66 Nr. 1684. Concursus alumnorum ad Seminaria Dioecesana suscipiendo­rum. Pro examine eorum, qui ad statum clericalem aspirant, diem 5-am futuri mensis Augusti defixi. Conditiones susceptionis eaedem sunt, quas anno superiore indicavi, nimirum, ut can­didati e studiis scholasticis calculum eminentem retulerint, et duas saltem e linguis in Dioe­cesi vernaculis probe calleant. Praeferentem reflexionem eorum habebo, qui Dioecesis meae lilii sunt. Litterae baptismales et testimonia scholastica pridie examinis in cancellaria officii dioecesani per ipsos concurrentes exhibenda erunt. Denique pro congrua directione significo, ex octava et quarta classe gymnasiali alumnos suscipiendos esse. Nr. 1685. Obitus Joan- nis Melegh Presbyteri. Die 3-a h. m. post longam aegritudinem e vivis ereptus est Joannes Melegh, Vice-Archi- Diaconus ad Honores, et Sacristiae Cathedralis Ecclesiae meae Director, Parochus quondam Eóttevény-Szigethensis, tum Fehértóensis, demum Káptalan-Visensis. Anno 1815 ad ordines sacros promotus per 46 annos Sacerdotio fungebatur, et usque ad extremam aegritudinem indefesse sacris operabatur, quod ei Summus Sacerdos Jesus Christus in coelesti patria se­cundum magnam misericordiam suam retribuere dignetur. Requiescat in pace! Jaurini, die 7-a Julii 1861. Pro aedificio scholari in Szend obtulerunt: D. Braun Franciscus, Vice-Archi-Diaconus ad hon. et Parochus Páliensis D. Hauszer Fabianus, Praepositus et Canonicus C. E. J. D. Kempf Joannes Nép., Vice-Archi-Diaconus ad hon. et Parochus Biikensis D. Prevárek Franciscus, Parochus Iványensis D Tartsay Josephus, Parochus Czirákensis D. Tauber Franciscus, Abbas et Canonicus Coli. Eccl. Soproniensis 1 fl. 50 xr, 5 11. — xr, 1 fl. — xr 1 fl. — xr. 1 fl. — xr. 5 11. — xr. .Joannes m. p. Episcopus. Jaurini, die 7-a Julii 1861.

Next

/
Oldalképek
Tartalom