A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

67 Per pias confraternitates sea sodalitates animos fidelium ad religionis officia ferventer accendi, divinum cultum haud parum augeri ac ornari, caritatis vinculum mirifice foveri, quemvis salutarem in Ecclesia finem citius, facilius ac felicius promoveri, experientia plu­rium secuiorum comprobavit. Peregrinus est in Historia Ecclesiastica, qui saluberrimos piarum confraternitatum fructus ignorat. Hinc est, quod illae a sanctissimis viris zelo gloriae Dei et salutis animarum percitis, puta a SS. Carolo Borromaeo, Francisco Salesio et S. Alphonso Ligorio summopere probarentur, a Synodis tam provincialibus quam dioecesanis impensissime commendarentur, a Summis autem Pontificibus amplissimis privilegiis orna­rentur. Quum piae confraternitates tam efficacia sint tuendae religionis, fovendae pietatis ac promovendae virtutis praesidia, mirari haud licet, quod illae inimicorum Ecclesiae indigna­tionem ac insultus declinare non potuerint, qui proxime praeterlapso seculo ad finem ver­gente Ecclesiam impugnaturi, ac si fieri posset, expugnaturi, primum quidem pias laicorum consociationes, dein religiosos Ordines aggressi sunt existimantes, propositum impium finem facilius a se obtentum iri , si Ecclesiam bis subsidiis ac praesidiis privaverint. Hanc igitur piorum virorum in Ecclesia plantationem indifferentismus praedicti seculi velut pruina deco­xit, illos autem, qui ad clavum sederunt reipublicae ubique ferme locorum eo permovit, ut hujusmodi confraternitates prohiberent, imo Ecclesiam in exercitio juris illas instituendi ac dirigendi impedirent; id porro egit, ut piae consociationes, de quibus sermo est, in scholis catholicis velut inanes ac otiosae, imo velut fomenta abusuum proponerentur, atroque cal­culo notarentur. Eandem quam alibi locorum stragem expertae sunt piae confraternitates etiam in Patria nostra, quae quantum apud nos floruerint, vel inde pronum est colligere, quod commassata earum peculia hodiedum post tot devalvationes plura centena fiorenorum millia efficiant. Mox autem, atque Ecclesiae liberius spirare licuit, piae etiam confraterni­tates resuscitari coeperunt, nullibi vero tanto tamque prospero cum effectu, quam in Gallia, quae his potissimum consociationibus in acceptis debet, quod tanta tamque magnifica sacri­ficia rei Catholicae ferre possit. Institutum hoc piarum confraternitatum apud nos quoque invaluit, quarum sodales si optimos consociationis fines semper prae oculis habuerint, ad earumque nobilissimam metam attingendam suos effinxerint mores, et charitatis studio, vir­tutis amori dedili pietatis operibus vacaverint, dubitari prorsus nequit, pium hoc institutum apud nos quoque uberes praestantissimosque fructus relaturum esse. Sunt autem piae Con­fraternitates ecclesiasticae potestati subjectae, sine cujus indultu erigi, sine cujus directione existere non possunt, quum experientia teste nihil sit tam pium, sanctum et utile, quod hominum vitio perniciosum non fiat. Iccirco S. Sedis Apostolicae de piis confraternitatibus decreta ac dispositiones nosse, ac pro re nata observare nos oportet, quamobrem recen- tissima S. Congregationis Indulgentiarum et SS. Reliquiarum de piis sodalitatibus edita de­creta, circularibus meis litteris inserere volui. nui I. URBIS ET ORBIS. Decretum super infstiMftionibus, seu erectionibus et aggre­gationibus confraternitatum seu congregationum ab ordinibus regularibus, religionibus, insti­tutis, archiconfraternitatibus et congregationibus faciendis. Ex audientia SSmi die 8 Januarii 1861. — Ad religionis et pietatis incrementum 20 Nro. 1965. Decreta re- centissima S. Congregatio­nis Indulgen­tiarum et SS. Reliquiarum de institutione, aggregatione ac directione piarum con­fraternitatum. líoüoJsoqA Ííilimafíí'ilnn'v st» Ilo

Next

/
Oldalképek
Tartalom