A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
49 quibus ad alienationem, seu onerum impositionem sine mora deveniendum sit, facultatem largiendi absque praefinita pecuniae summa alienationem perficiendi, vel aes alienum contrahendi, ea tamen adjecta conditione, ut in posterum ea de re ad Nuntium Apostolicum, sive directe ad Sanctam Sedem singillatim accurateque referetur. Porro in omnibus et singulis casibus integram scmper esse volumus facultatem postulationes ad Apostolicam Sedem directe deferendi. Volumus praeterea, ut in singulis hujusmodi concessionum casibus sive ab Apo- stolico Nuntio, sive ab Antistitibus Dioecesanis Superior localis, et respectivum Capitulum religiosae familiae audiatur, utque canonicae praescriptiones accurate serventur, ac praesertim Constitutio fel. me. Pauli II. Praedecessoris Nostri, quae incipit „Cum in omnibus^ edita die XI. Maji MCDLXV. ac proinde in omnibus, et singulis facultatibus, seu concessionibus volumus, ac mandamus, ut pateat, ac probata sit religiosae familiae necessitas, vel utilitas, eumque in finem in singulis etiam casibus nedum Superioris localis et respectivi Capituli consilium, ut supradictum est, audiatur, verum etiam honesti nominis et probati judicii viri antea consulantur. Jubemus denique, ut in omnibus, et singulis actis venditionis, sive alienationis, et onerum impositionis, atque etiam locationis ad annos quindecim mentio expresse fiat facultatis ab Apostolica Sede concessae. Haec volumus, jubemus, mandamus, non obstantibus fel. rec. Pauli II. Praedecessoris Nostri, aliorumque Praedecessorum Nostrorum de rebus Ecclesiae non alienandis, aliisque Constitutionibus, et Ordinationibus speciali licet memoria dignis in contrarium facientibus quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die XVI. Aprilis MDCCCLXI., Pontificatus Nostri anno Decimo quinto. Pro Domino Cardinali Pianetti Jo. B. Brancaleoni Castellani Substitutus. Concordat cum Originali, quod asservatur in Tabulario Secretariae Brevium. Loco + Sigilli. Pro Domino Cardinali Pianetti Jo. B. Brancaleoni Castellani Substitutus. Concordat cum authentico Exemplari quod asservatur in Tabulario S. Nuntiaturae Apostolicae. Datum Viennae, die 20. M. Maji, A. D. 1861. + Aut. De-Lnea. Archiepiscopus Tarsensis, Nuntius Apostolicm. Jaurini, die 6. Junii 1861. S, Rituum Congregatio, approbante SSmo Dno Nostro, intuitu Missalis Romani bina edidit decreta, quae pro universa Ecclesia latina vim habent obligandi, quum sint pro Urbe ac Orbe perlata, et quae iccirco nos ignorare tanto minus decet, quod in sacratissimis religionis nostrae mysteriis peragendis nos quoque eundem liturgicuin librum adhibeamus, imo adhibere debeamus Quidnam vero decretis illis rogandi occasionem dederit, quemadmodum etiam in quo cardo rei versetur, e dubiis liquet, quae a particulari eatenus ordinata Congregatione obmota, atque Congregationi S. Rituum generali pro resolutione proposita fuerunt, unde porro illud quoque perspicitur, quanto studio a S. Sede Apostolica curetur, ut in praecipuo illo liturgico libro ne levissimi quidem naevi ac defectus occurrant, utve ru16 * Nr. 1412. Decrela S. Rituum Congregationis Missale Romanum concernentia.