A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
50 bricae Missalis clarae sint atque ad omnem amussim observentur. Siquidem igitur obmota a particulari Congregatione dubia quoad Missale Romanum ad rectam Decretorum intelligen- tiam plurimum omnino faciant, iccirco illa, prouti proposita fuerunt , una cum voto ipsius hujus Congregationis praemittere, tum ipsa Decreta in medium proferre placuit. VOTUM SACRAE RITUUM CONGREGATIONIS PARTICULARIS A 8ANCTK88I1I0 ö®Míi© I0ST1® PIO PAPA IX. DEPUTATAE. URBIS ET ORBIS. MISSALE ROMANUM. EX OFFICIO. Eminentissimi et Reverendissimi Domini. Quamquam Summi Pontifices Sanctus Pius V., Clemens VIII., et Urbanus VIII. Missali Romano ad mentem Tridentinae Synodi a se restituto ac recognito quidquam addi, detrahi vel immutari privata cujuslibet auctoritate sub gravissimarum poenarum censura prohibuerint, constat nihilominus typographos, et bibliopolas non ita semper huic legi paruisse, ut innovandi libidini saepissime non indulserint. Cujus quidem temeritatis, antiquioribus omissis, quae in medium proferri possent, exemplis, luculentissimum argumentum suppeditat saeculo XVIII. ineunte , Sacra Rituum Congregatio dum omnem curam diligentiamque adhibuit, ut a viris rerum liturgicarum peritissimis, ac praeside cl. mem. Cardinali Barberino, novum in typographia Sacrae Congregationis de Propaganda Fide imprimeretur Missale ab omnibus plane mendis ac novitatibus purgatum, quae in praecedentes Missalis Romani editiones passim irrepserant, prout ostendunt duo Urbis et Orbis decreta ab ipsa Sacra Rituum Congregatione eum in finem lata diebus 25. Septembris 1706 et 18. Septembris 1714 (Nr. 3754 et 3873) ‘). Optandum sane fuisset ut ad accuratissimam hanc, et nitidissimam editionem, quae anno 1714 lucem adspcxit, oculos intendissent quicumque insequenti aetate nova missalia ediderunt. Verum satis est recentiora missalia huc illuc fortuito percurrere, ut, comparatione instituta cum editione praedicta, statim appareat non pauca in iisdem missalibus, praesertim quoad rubricas, vel addita, vel immutata temere atque ex arbitrio fuisse, temere, inquam et ex arbitrio. Nec enim cum ejusmodi additionibus, et innovationibus confundi debent variationes illae, quas auctoritate Sedis Apostolicae accedente, Missale Romanum post annum 1714 necessario subivit tum ob XXXV nova Sanctorum festa partim mobilia, partim fixa calendario universalis Ecclesiae superaddita: tum ob alia XXIV festa a ritu simplici vel semiduplici, quo antea potiebantur, ad ritum ampliorem evecta. Has siquidem variationes legitimas esse dicendas, nemo est qui non videat. Ast si de primis illis variationibus sermo sit, quas privatum tantummodo editorum arbitrium induxit, eas a Missali Romano, quoad fieri possit, expungi oportere constitutiones laudatorum Pontificum suadent, quae in fronte ipsius missalis leguntur. Hisce breviter praenotatis, quum duo Romae quamprimum edenda sint nova missalia, alterum ex typographia Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, alterum vero ex typographia Josephi Salviucci, hodiernus Sacrorum Rituum Congregationis secretarius juxta decretum generale super librorum liturtjicorum diei 26. Aprilis 1834 (Nr. 4730) sui mu- l) l) Decreta Sacrorum Rituum Congregationis in hac lucubratione allegantur juxta seriem numerorum, sub quibus singula ordinata fuerunt in novissima editione Collectionis Gardellianae annorum 1856 et 1858.