A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

48 que Episcopis, et Praesulibus Nullius, ut vocant, Dioecesis in universa Imperatoris Austriae ditione existentibus, exceptis iis, qui in Provinciis Italicis ejusdem ditioni subjectis consi­stunt, nec non Episcopo Wralislaviensi pro parte ipsius Dioecesis, quae in Austriaco Impe­rio continetur, peculiares ad praefinitum temporis spatium facultates sumus elargiti pro con­cedenda sub certis conditionibus bonorum ecclesiasticorum alienatione , vel onerum imposi­tione super iisdem bonis juxta Articulum XXX. Conventionis, quam de ecclesiasticis nego­tiis cum Carissimo in Christo Filio Nostro Francisco Josepho Austriae Imperatore et Bohe- miae atque Hungáriáé Rege Apostolico inivimus. Quoniam vero in memoratis Nostris Litte­ris nihil de bonis Regularium decernendum existimavimus, modo in id consilii venimus, ut pro concedenda etiam potestate alienandi bona Regularium, vel onera iisdem imponendi pe­culiares Austriaci Imperii Antistitibus per Apostolicum apud Imperialem Aulam Nuntium, vel ejus vices pro tempore gerentem facultates impertiamur. Quapropter motu proprio, certa scientia, ac matura deliberatione Nostra Apostolicae Sedis Nuntio apud Serenissimum Austriae Imperatorem pro tempore existenti, vel ei, qui ejusdem Nuntii vices pro tempore gerat, nec non Archiepiscopis, atque Episcopis, et Praesulibus, ut vocant, nullius Dioecesis in universa memorati Imperatoris Austriae ditione existentibus , iis tamen exclusis, qui in Provinciis Italiae consistunt, nec non Episcopo Wralislaviensi pro parte ejusdem Dioecesis, quae in Imperio Austriaco comprehenditur, potestatem facimus ad decennium tantum a datis hisce Litteris computandum concedendi in sua quisque Dioecesi facultates sequentibus Arti­culis comprehensas. I. Alienandi bona Regularium Ordinum usque ad Summam florenorum octomillium monetae Austriacae, sive stabilia ea bona sint, sive in publicis nominibus con­sistant , adjecta tamen conditione, ut pretium ex alienatione perceptum in aliorum bonorum stabilium, seu Censuum acquisitione convertatur , iisque deficientibus pretium ipsum alia ra­tione fructuose, ac secure collocetur, exclusa qualibet negotiatione per Sacros Canones ecclesiasticis viris interdicta. II. Imponendi bonis Regularium onera, quae non excedant summam llorenorum duodecim millium, rationem tamen, ac terminum praefiniendo, quo aes alienum dissolvatur. Quod si necessariae instaurationes, ac melioramenta in aliquo Regula­rium fundo occurrant, neque aes alienum contrahi possit, et nonnisi per alicujus boni ad eosdem Regulares pertinentis venditionem necessitati provideri queat, hoc in casu conce­dendi facultatem venditionem perficiendi cum conditione, ut si ex pretio percepto pars ali­qua superfuerit, eadem fructuose collocetur rationibus superius expositis. Quod si vendenda bona sint, vel onera iisdem imponenda, quae pretium excedant superius definitum, eo in casu Regulares suas deferre preces debebunt vel directe ad Sanciam Sedem, vel ad Nun­tium Apostolicum, cui proinde facultatem facimus petitam veniam concedendi, si hoc in Do­mino expedire judicaverit. III. Firmis manentibus ordinariis facultatibus causarum piarum pro ineundis locationibus et conductionibus ad triennium, concedendi facultatem locationes ipsas et conductiones ineundi ad quindecim annos, servatis in reliquis canonicis praescri­ptionibus. Ad vitandos autem abusus nonnullos et obsecundandum aliqua ratione consuetu­dini, quae in Austriaco Imperio invaluit, ut bonorum ecclesiasticorum possessores a respe- ctivis Conductoribus reditus, seu praestationes accipiant, facultatem concedendi reditus ipsos seu praestationes percipiendi in antecessum ita tamen, ut illae quoad fundos urbanos non excedant summam, quae in semestri spatio a Conductore persolvenda sit, quod vero spectat ad bona rustica, dummodo summam non praetergrediatur, quae a Conductore per anni spa­tium persolvatur. IV. In casibus urgentis necessitatis, atque utilitatis religiosae familiae, in

Next

/
Oldalképek
Tartalom