A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

47 Xr. XI. Sacramentum Confirmationis hoc etiam anno, et quidem in parochiis districtuum Vice-Archi- Diaconalium Szanyensis et Kapuvárensis dispensare proposui. Dies quibus id peracturus sum, nunc adhuc defigere non possum, intentionem attamen, quam habeo, ad concernentium DD. Parochorum notitiam hisce perfero, quo nimirum illi confirmandos mature conscribant, atque ad exigentiam instructionis ddto 20-mae Aprilis 1858 Nr. 1311 sic praeparent, ut iidem digni inveniantur, qui ope Sacramenti septiformium Spiritus Sancti donorum participes reddantur. Jaurini, die 5. Junii 1861. Nr. 1409. Sacramentum Confirmationis hoc anno administran­dum. Anno 1848 in hospitali militari Maria-Theresiopolitano supremum diem obierunt Betkó Ven- delinus die 17-ma Novembris, et Laczházy Stephanus die 28-va ejusdem mensis, ambo gre­garii milites in exercitu hungarico; item Schneé Josephus die 18-va Octobris ejusdem anni, et Kozma Venceslaus die 28-va Novembris, ambo gregarii in turma praetoriana nationali Pestiensi, quorum locus natalis, religio, et conditio prorsus ignorantur, de quibus vero con­stare deberet, quo rubricae concernentis matriculae debite expleri possint. Erga Intimatum Excelsi Consilii Regii Lottalis Hungarici ddto 10-ae Maji h. a. Nr. 25789 ad me dimissum, cunctos DD. Curatos praesentibus provoco, ut praememoratorum defunctorum nomina in ma­triculis suarum Ecclesiarum quaerere, de eorumdem porro loco natali, religione et condi­tione apud curae suae creditum populum sciscitari, ac de compertis usque 10-mam futuri mensis Julii ad Officium meum referre velint. Jaurini, die 5. Junii 1861. Sub 30-a Junii 1860 Nr. 1792 publicavi Rescriptum Apostolicum quoad alienationem et onerationem bonorum ecclesiasticorum, a Clero saeculari possessorum. Die 16-a Aprilis h a. aliud Sanctissimus Dominus Noster edidit Breve, de alienatione et oneratione bonorum ad regulares Ordines pertinentium, quod Apostolicum Rescriptum in comitiva sequentium litte­rarum Excellentissimi ac Reverendissimi Domini Nuncii Apostoliéi ad me perlatum est. Illustrissime et Reverendissime Domine! Meum duco, Dominationi Vestrae Illustris­simae et Reverendissimae huic adjectum authenticum exemplar Apostoliéi Brevis de aliena­tione et hypotheca bonorum ad Regulares Ordines spectantium mittere, eo ut Praelatis et Superioribus Religiosarum Domuum in ista Dioecesi extantium ipsum communicare velit, et data occasione, facultatibus Apostolicis per idem Breve delegatis uti valeat. Interim pecu­liari cum observantia permaneo Dominationis Vestrae Illustrissimae et Reverendissimae ad­dictissimus famulus + Antonius A.-Episcopus Tarsensis, N. Ap. Viennae, die 31. Maji 1861. Tenor Brevis Apostoliéi est sequens: PIUS PP. IX. Ad futuram rei memoriam. Per alias Nostras in simili forma Brevis Litteras datas die III. Aprilis Anni proxime praeteriti MDCCCLX. Apostolico Nuntio, nec non Archiepiscopis, at­16 Nr. 1410. De mortuorum quorumdam militum loco natali ect. quaeritur. Nr. 1411. BreveAposto- licum de alie­natione et hypotheca bonorum, ad Regulares pertinentium.

Next

/
Oldalképek
Tartalom