A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
35 A r. VIII. 1 illiffl Q,uam praeclare Dioecesis hujus iidclis populus anno etiam proxime praeterlapso beneficentiae virtutem exercuerit, e piarum symbolarum in Dioecesi collectarum consignatione, in ultimis praememorati anni Circularibus litteris vulgata, liquet, imo beneficentiam Vestram et fidelium vix non singulae Circularium litterarum anni 1860-mi paginae testantur, intelligo obulos S. Petri, et subsidia , quibus Christianorum in Syria quaevis mala passorum inopiae succurristis. Mearum partium esse existimo, ut propterea cum Vobis FF. et FF. Dilectissimi, tum curae Vestrae creditis fidelibus nomine participantium gratias agam , quod dum hisce exequor, una Vos, spirituales fidelis populi duces ac magistros hortor et obsecro, ut tantae, tamque larga remuneratione olim a Deo praemiandae virtutis exercitium eidem fideli populo majorem in modum porro commendare haud intermittatis. Magnum et triumphale gaudium filiis suis annunciat pia Mater Ecclesia hodie, in solemnitate quippe gloriosae Resurrectionis Domini et Salvatoris nostri, qui velut Agnus peccata nostra pertulit in corpore suo, ut peccatis mortui, justitiae vivamus. Si igitur re- suscitati vivimus, jam non nobis vivamus, sed Ei. qui pro omnibus mortuus est, et resurrexit. Occumbant vetera, ut oriantur nova: ea est scilicet divinae Resurrectionis imitatio, ut exuentes veterem hominem, novum induamus. Quod Vobis et omni populo paterno animo opto. Jaurini, die 31. Martii 1861. Nro. 959. Populus fidelis ad exercitium beneficentiae hoc etiam anno provocandus. Vota Episcopi paschalia. Nro. 966. Allocutio Consistorialis Summi Pontificis. Sanctissimi Domini nostri allocutionem, in Consistorio secreto diei 18. Martii h. a. pronun- ciatam, ad Ven. Cleri notitiam perferre festino. Saluberrimam ea, nostroque imprimis tempore opportunam continet doctrinam de ecclesiae catholicae ad civilitatem hodiernam correlatione, victorioseque refellit calumnias, in famigeratis quibusdam libellis ac orationibus disseminatas, quasi S. Sedes Apostolica omni civilium rerum progressui adversaretur. Jaurini, die 2. Aprilis 1861. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PAPAE NONI ALLOCUTIO. Venerabiles Fratres! Jamdudum cernimus, Venerabiles Fratres, quo misero sane conllictu ob invicem pugnantia inter veritatem et errorem, inter virtutem et vitium, inter lucem et tenebras principia, hac miserrima nostra praesertim aetate civilis exagitetur societas. Namque alii ex una parte tuentur quaedam modernae, uti apellant, civilitatis placita, alii ex altera justitiae sanctissi- maeque nostrae religionis jura propugnant. Ac primi postulant, ut Romanus Pontifex cum Progressu, cum Liberalismo, uti vocant, ac recenti civilitate se reconciliet et componat. Alteri vero merito efflagitant, ut immobilia et inconcussa aeternae justitiae principia integra et inviolata custodiantur, et saluberrima divinae nostrae religionis vis omnino ser12