A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

36 vetur, quae et Dei gloriam amplificat et opportuna tot malis, quibus humanum genus affli­gitur, affert remedia, quaeque est unica veraque norma , qua filii hominum in hac mortali vita omni virtute instituti ad beatae aeternitatis portum perducuntur. Sed hodiernae civili­tatis patroni hujusmodi discrimini haud acquiescunt, quandoquidem sese veros et sinceros re­ligionis amicos affirmant. Aé"Nos fidem eis adhibere vellemus, nisi tristissima sane facta, quae ante omnium oculos qwbtidie versantur, contrarium prorsus ostenderent. Et quidem una est vera ac sancta super terram religio áh 3pso Christo Domino fundata et instituta, quae virtutum omnium foecunda parens et altf?#‘lPac vitiorum expultrix, et animorum libera­trix, veraeque felicitatis index, appellatur Catholica Apostolica Romana. Quid autem sentien­dum de iis , qui extra hanc salutis arcam vivunt, jam alias declaravimus in Consistoriali Nostra Allocutione diei 9. decembris anni millesimi octingentisimi quinquagesimi quarti, at­que hic eamdem doctrinam confirmamus. Jam vero ab iis, qui pro religionis bono Nos ad hodiernae civilitati dexteram porrigendam invitant, quaerimus utrum facta talia sint, quae Christi hic in terris Vicarium ab Ipso ad coelestis suae doctrinae puritatem tuendam, atque ad agnos ovesque eadem doctrina pascendas et confirmandas divinitus constitutum possint inducere, ut sine gravissimo conscientiae piaculo, et maximo omnium scandalo se cum ho­dierna civilitate consociet, cujus opera tot nunquam satis deploranda eveniunt mala, tot te- terrimae opiniones errores et principia promulgantur, quae catholicae religioni ejusque do­ctrinae omnino adversantur. Atque inter haec facta nemo ignorat quomodo vel ipsae so- lemnes Conventiones inter hanc Apostolicam Sedem et Regios Principes rite initae penitus destruantur, veluti nuper Neapoli accidit. Qua quidem de re in hoc amplissimo vestro con­sessu etiam atque etiam querimur, Venerabiles Fratres, et summopere reclamamus eo pror­sus modo, quo contra similes ausus et violationes alias protestati sumus. Haec autem moderna civilitas dum cuique acatholico cultui favet, ipsosque infideles a publicis muneribus obeundis minime prohibet, et catholicas scholas illorum filiis recludit, irascitur adversus Religiosas Familias , adversus Instituta catholicis scholis moderandis fun­data, adversus quamplurimos cujusque gradus ecclesiasticos Viros amplissima etiam dignitate insignitos, quorum non pauci vitam in exilii incerto aut in vinculis misere agunt, et adver­sus etiam spectatos laicos viros, qui Nobis et huic Sanctae Sedi addicti religionis justitiae­que causam alacriter defendunt. Haec civilitas dum acatholicis institutis ac personis subsi­dia lafgitur, catholicam Ecclesiam justissimis suis possessionibus spoliat, et omnia adhibet consilia ac studia ad salutarem ipsius Ecclesiae efficaciam imminuendam. Insuper dum omnem tribuit libertatem quibusque verbis et scriptis, quae Ecclesiam omnesque ipsi ex corde devotos aversantur, ac dum licentiam animat alit et fovet, eodem tempore se omnino cautam moderatamque exhibet in reprehendenda violenta et immiti interdum agendi ratione contra eos adhibita, qui optima vulgant scripta; et omnem in puniendo exercet severitatem, si ab his moderationis fines vel leviter praeteriri arbitretur. Hujusmodi igitur civilitati posset ne unquam Romanus Pontifex amicam protendere dexteram, et cum ea foedus qqncordiamque ex animo inire? Vera rebus vocabula restituan­tur, et haec Sancta Sedes sibi semper constabit. Siquidem ipsa verae civilitatis continenter fuit patrona et altrix ; atque historiae monumenta eloquentissime testantur ac probant, omni­bus aetatibus ab eadem Sancta Sede in disjunctissimas quasque et barbaras terrarum orbis regiones veram rectamque fuisse invectam morum humanitatem, disciplinam, sapientiam. At cum civilitatis nomine velit intelligi systema apposite comparatum ad debilitandam ac for-

Next

/
Oldalképek
Tartalom