A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
18 mini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.“ Atque sic ad unguem verificabatur in S. Augustino illud prophetae de anima oraculum : „ducam eam ad solitudinem, et ibi loquar ad cor eius“; Q ac illud S. Basilii exclamantis: 2) „o solitudo mors vitiorum, purgatorium sordidorum, mundi persequentis felix refugium, ab aestu saeculi refrigerium, quae peccato mortuos suscipit et per afflatum S. Spiritus Deo reviviscere facit.“ Sed non minor est sacri secessus efficacia in illos, qui prae nimio torpore languescunt, et nonnisi remisse jugum Domini sustinent. Qui sic comparati sunt, habent in piis exercitiis columnam igneam, quae viauijdpmonstrat, quam carpere debeant, et quae novo eos fervore accendet, ut illam impigre prosequantur. Ibi Spiritus Sanctus blande cordi nostro illapsus, illa Apocalypsis clementi objurgatione nos percellet: „habeo adversum te pauca, quod charitatem tuam primam reliquisti: memor esto, unde excideris, et age poenitentiam et prima opera fac.rt 3) Ibi concalescet cor nostrum intra nos, et in meditationibus nostris ignis divini amoris exardescet, licebitque cum psalte regio ingeminare: „Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine, exspectabam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus.“ 4) Ut adeo sacrum secessum S. Petrus Damianus 5) verissime speculum animae compellet, „tu es, inquit, speculum animarum, ubi se mens humana perspicaciter intuens , quod minus est, impleat, quod superfluum reprimat, quod obliquum dirigat, quod deforme componat.“ Nimirum illud in speculo reperimus emolumentum, ut nostri vultus exhibeat defectus et maculas , quo illas abstergere, faciemque pristino decori restituere queamus : haud absimiliter in sacris exercitiis, suffragante vera poenitentia, defectus nostros commissos agnoscimus, ac emendamus, san- ctisque virtutibus animam adornamus. Docet experientia, aquam turbidam, si separetur et abstrahatur, purificari ac clarescere : ita anima a mundanis tumultibus et a populi frequentia ad tempus abstracta purificatur et mundatur a saecularibus et terrenis affectibus, sanclisque se applicat meditationibus. „Tunc in luce veritatis et in sereno mundi cordis ultro patet sibi pura conscientia, et libere se infundit de Deo memoria, et illuminatur intellectus, et bono suo fruitur affectu, vel libere seipsum defiet humanae fragilitatis defectus,“ verba sunt S. Bernardi, citata a S. Bonaventura. 6) Eadem docet experientia, fructus arborum viis publicis expositarum communiter non attingere suam maturitatem, quia adhuc acerbi tolluntur, ac a transeuntibus colliguntur. Hoc idem plerumque contingit animae, quae assimilatur arbori, dicente Salvatore : „ex fructibus eorum cognoscetis eos“ ; 7) quamdiu namque haeret inter strepitus, et negotia saecularia, difficulter exequetur salutaria proposita devotionis , emendationis , perfectionis ; hi enim fructus saepe tolluntur a mundanis conversationibus, atque a saeculi curis et occupationibus, quamobrem „ad perfectionem adipiscendam ingens in secessu subsidium positum esse,“ dicit S. Gregorius Naz. 8) cui consonat Plutarchus gentilis, asserens, „solitudinem gymnasium sapientiae esse, quae bene instituit mores, format et dirigit hominum animos.“ 9) Denique c sacro secessu in illos etiam, qui strenue de cetero currunt viam mandatorum Dei, plurima, maximaque redundant emolumenta. Qui hujusmodi per gratiam Dei sunt, in solitudine manna absconditum reperient, et in fortitudine cibi illius desertum hujus vitae inoffenso pede decurrentes ambulabunt usque ad montem Dei , ad terram fluentem lac et mei. Etenim si petra ista solitudinis refugium est pusillanimis : mentes excelsae et ad pietatem agiles, novos in ea perfectionis colles, imo montes percurrendos deprehendunt. Ibi Oseae 2, 14. — 2) De laude Eremi. — 3) Apoc. 2, 4. 5. — 4) Psal. 54- 8, 9- — 5) I*1 Oper. cit. — 6) Libr. 4- pharet. c. 18, — 7) Matth. 7. 20. — Orat, de seipso, — De tranquill.