A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

19 „justus justificabitur adhuc, et sanctus sanctificabitur adhuc", Q quatenus novas in corde suo dis­ponit ascensiones,2) quo fit, ut ipsius „semita quasi lux splendens procedat, et crescat usque ad perfectam diem",3) adimpleaturque in ipso hocce Isaiae vaticinium:4) „Consolabitur Dominus Sion, ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem, eju^ quasi hortum Domini, gaudium et laetitiae inveniuntur in ea, gratiarum actio et vox laudis". Caeterum quaenam sint virtutum odoramenta, quae sacris in secessibus probe exercitati spirare soleant, sic etiam quanta virtu­tum in eis spectetur varietas et pulchritudo, eleganter déclTlfat S. Petrus Dam. 5) his ver­bis : „Ibi rosae charitatis igneo rubore flammescunt, ibi lilia castitatis niveo decore cande­scunt, cum quibus etiam humilitatis violae, dum imis contentae sunt, nullis flatibus impellun­tur. Ibi rnyrrha perfecta mortificatiouis exsudat, et thus assiduae orationis indeficienter ema­nat. Illic omnia sanctarum virtutum germina diversis venusta coloribus rutilant, et perpetuae viriditatis gratia incomparabiliter vernant". Ilaec virtutum ornamenta resplenduerunt in San­ctis Ambrosio, Eusebio Vercellensi, Basilio M., Martino Turonensi, Augustino, Gregorio M., Carolo Borrom., Francisco Salesio , quos annue in sacram solitudinem ad tempus se abdi­disse in biographiis eorumdem legimus, ne nimirum a pristino fervore, sanctae vitae defice­rent, sed ut adversus propriam instabilitatem stabilirent cor, ac in illo flammam divini amo­ris, et desiderium aeternae felicitatis in dies magis accenderent. — Quarta jam vice ad sacrum secessum, ad pia exercitia tempore S. Quadragesimae peragenda Vos FF. et FF. provoco, quibus exercitiis, ut verbis utar Clementis XI. 6) „quidquid sordium de mundano pul­vere contractum est, commode detergitur, ecclesiasticus spiritus reparatur, mentis acies ad divinarum rerum contemplationem extollitur, recte sancteque vivendi norma vel instituitur, vel confirmatur." Modum, quem in recollectione teneatis, Synodus provincialis Strigoniensis anno 1858 celebrata praescribit, 7) sed et ego innui in Circularibus Litteris ddto 5 Febr. 1858 Nr. 478 dimissis. DD. V.A.Diaconorum de exercitiorum decursu relationes opperior, et cum solatio, ut alias legam. Ipse autem Pater Misericordiarum et Deus totius consolationis sua nobis tribuat auxilia, quibus facti forma gregis ex animo, ministerium nostrum implea­mus „in consummationem Sanctorum, in aedificationem Corporis Christi." 8) Jaurini Dominica I. Quadragesimae die 17. Februarii 1861. Pro vacante officio lndirectoris in Rétalap, filiali parochiae Mezö-Eörsensis , concursum praesentibus indico, ejusdemque terminum in diem 31. Martii h. a. defigo. Salarium ludimagistri in 210 fl. a. m. consistit, cui praeterea didactrum 1 fl. a singulis scholaribus, et duae ligni orgiae obveniunt, aliis duabufe'orgiis pro calefaciendo scho­lari oeco deputatis. Lingua institutionis est hungarica. Libelli supplices concurrentium S. V.A.Diacono Parocho Nagy-Étsensi exhibendi sunt. Nr. 543. Concursus pro ludima­gistri Officio in Rétalap. Jaurini 20. Februarii 1861. 0 Apoc. 22. 11. — 2) Psal. 83- 6. — 3) Prov. 4. 18. — 4) Isai. 51. 3. — 5) Opusc. cit. — 6) Encycl. Inter gravis­simas 1, Febr. 1710. — ') Tit. VI. de perfect. Cleri Nr. 2, pag. 83 et seq,— 8) Ephes. 1. 12, 6*

Next

/
Oldalképek
Tartalom