A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

11 Sír. III. Nunc primum recepi allocutionem habitam a Sanctissimo Domino Nostro in secreto die 17. Decembris a. p. celebrato Consistorio, quam non possum non ad vestram notitiam perferre, ut exinde intelligatis, quantis quamve gravibus et acerbis malis Ecclesia nostra vexetur et affligatur cum in Europae quibusdam regnis, imprimis in Italia, tum in Oriente, ubi crude­lissima saevit persecutionis tempestas in Catholicos. Qui sic affliguntur, fratres nostri et membra sunt ejusdem unius mystici corporis Jesu Christi; ejusdem fidei vinculo, iisdemque Sacramentis nobiscum connectuntur, eodem Christi spiritu foventur et animantur. Sicut jam bona spiritualia unius membrorum sancta quadam participatione omnibus redduntur com­munia : ita profecto decet „ut si quid patitur unum membrum, compatiantur omnia membra/* Postulat hoc allocutio Summi Pontificis. in spiritu amaritudinis mala illa recensentis atque universo catholico orbi annunciantis. „Oportet vero nos tamquam membra inhaerere Capiti nostro Romano Pontifici, et throno Apostolico, ex quo nostrum est quaerere, quid creden­dum , quid sentiendum et quid tenendum sit,“ prout scribit S. Cyrillus Alexandrinus. 2) Sed id ipsum postulat etiam amor, quo prosequi nos oportet Ecclesiam nostram, „quam quantum quisque amat, tantum habet Spiritum Sanctum/* teste S. Augustino, 3) et quae ideo quoque praecipuo studio a nobis diligenda est, ut hac etiam parte nos conformemus Christo Domino, „qui dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea.u 4) Jaurini die 28. Januarii 1861. Nr. 278. Allocutio Summi Pon­tificis de afflictis Ecclesiae rebus. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IX. ALLOCITIO HABITA IN CONSISTORIO SECRETO DIE XVII. DECEMBRIS MDCCCLX. Venerabiles Fratres. Multis gravibusque vel ab ipso sui exordio jactata procellis Ecclesia miserrima hac nostra aetate tot tantisque hostium aggressionibus petita est. ut conceptum jampridem ab ipsis odium omnisque furoris maturitas in Nostri Pontificatus tempus erupisse videatur. Neque vero persequamur singula necesse est. Venerabiles Fratres, quae haud ita longo annorum intervallo acerba et gravia contigerunt, quorum memoria Nostrum aeque Vestrumque ani­mum non levi moerore perfundat. Illud vero dissimulare non possumus, pro arcano Dei judicio nullum adhuc fuisse impositum tam multis calamitatibus modum; novas quippe do­lemus ingruere tum ex fautoribus perversae doctrinae, quae a funestissimae Reformationis principiis orta publici veluti juris robur alicubi obtinuit, tum ex impiorum hominum pravi­tate, qui Catholicae Ecclesiae se filios praedicant, appellandi vero sunt filii tenebrarum, tum denique ex ethnicorum furore, qui per Orientis regiones in caedem exitiumque fidelium ve­hementius elferbuit. *) 1. Cor. 12. 26. — 2) In thesauris I. 1. c. 21. — 3) Tract. 32. in Joan. — ■*) Ephes. 5, 25. 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom