A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
12 Et sane maxime est deplorandum, in quampluribus Europae partibus de Ecclesiae potestate ac juribus perniciosissimos errores invaluisse: hinc adhibitum assidue studium ad vim omnem abjudicandam initis cum Apostolica Sede de re sacra conventionibus, hinc omnis impensa cura, ut ne conventiones aliae contrahantur in posterum ad componenda Ecclesiae negotia, utque iis componendis moderandisque civilis dumtaxat accedat auctoritas. Quod quidem non sine gravi animi Nostri molestia experti nuper sumus, Venerabiles Fratres. Pro Apostoliéi enim muneris officio ad relevandas in Magno Badarum Ducatu Catholicae Ecclesiae res, et extinguenda illic exorta cum civili potestate dissidia, superioré, ut scitis, anno cum Celsissimo illo Duce conventionem inivimus, quae quum rata fuisset habita, et vero etiam in vulgus emissa, ejusdem executionem, ut par erat, praestolabamur. Verumta- men, refragante huic rei publico illius Ditionis Consilio, a Magno Duce decretum fuit editum, quo conventioni vis omnis adimitur, in ejusque locum rogata lex est Ecclesiae libertati vel maxime adversa. Id porro ex falsa protestantium doctrina derivatum intelligimus, qui autumant Ecclesiam in civili Imperio quoddam veluli Collegium existere, nullisque proinde pollere juribus, praeter ea quae concessa illi sint atque attributa a civili potestate. Id autem quantopere abhorreat a veritate ecquis non intelligat? Ecclesia nempe ut vera et perfecta societas a divino auctore suo fuit instituta, quae nullis circumscripta regionum finibus, nulli etiam civili subdatur imperio, suamque potestatem ac jura ubique terrarum in hominum salutem libere exerceat. Nec sane aliter indicant solemnia illa Christi Domini ad Apostolos verba: „Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, ite docete omnes gentes . . . docentes eas servare omnia quaecumque mandavi vobis.“ Quibus excitati vocibus Evangelii praecones Apostoli, repugnantibus et regibus et principibus, nullisque seu minis seu suppliciis deterriti demandatum sibi ministerium alacriter sunt executi. Nos itaque de salutaribus Ecclesiae juribus tutandis vehementer solliciti, vix dum cogitari atque agi audivimus de eadem conventione infirmanda, Nostras continuo Magno Duci dedimus litteras ad malum hoc avertendum, atque adeo per Cardinalem publicis negotiis praepositum apud Gubernium illud instandum curavimus, ut debitae executioni conventio mandaretur. Sed enim quum impensa omnia studia curaeque in irritum cesserint, quod Nostri officii est, abrogatam contra omnes justitiae regulas sine alterius partis consensu solemnem conventionem Vestro in coetu, Venerabiles Frates, palam conquerimur, et Catholicae Ecclesiae, Sanctaeque Sedis jura violata pessumdata vehementiori quo possumus studio reclamamus. Quae Nostrae expostulationes ut ad Badense Gubernium transmittantur mandavimus, simulque declaretur Archi- episcopo Friburgensi agendi ratio tantis in difficultatibus adhibenda; cujus praeclari Antistitis ejusque etiam Cleri commendare satis non possumus in Ecclesiae libertate tuenda constantiam, a qua nunquam ipsos vel in summo rerum discrimine discessuros plane confidimus. Jam vero quum ob turbatas iterum in Magno Badariim Ducatu sacras res, expo- sitamque illic novis jactationibus Ecclesiam doleremus, alia Nobis accessit molestiae causa ex nequissimo libello nuper Parisiis edito, in quem tam multa prorsus a veritate aliena, tam multa etiam absurda atque inter se pugnantia auctor congessit, ut respuendus potius atque aspernandus, quam refutandus videatur. Illud tamen non est ferendum, quod eo audaciae atque impietatis devenerit, ut posteaquam sacrum civileiuque Ecclesiae Romanae principatum impetere non sit veritus, peculiarem quamdam novique generis sibi fingat Ecclesiam in Galbarum Imperio ex illius sententia excitandam, quae ab auctoritate Romani Pontificis subducta sit planeque divisa. Id porro quid est aliud, quam distrahere, ac pro-