A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

28 ad vicies miile aureorum numum, ejus multo maximam insumas partem illis in locis, et mu­nicipiis et firmandis, et communiendis.44 Ludovico II. Regi submissa a Summis Pontificibus per vices subsidia a Georgio Pray ') computata summam 400,000 11. adaequant. Sed missis etiam copiis auxilio fuere Pontifices Patriae nostrae. In clade ad Mohács pontificios quoque milites gloriosam oppetiisse mortem, testis est Istvánfy, scribens 2) „Ex peditibus, quorum 14 millia fuere, vix bis mille evasere, obscurae noctis beneficio, ac effusissimo imbre, qui post fugam coelo delapsus fuit , protecti. Inter quos Annibal Cyprius pontificiarum pede­strium copiarum ductor, pernici usus equo, amissis suis omnibus profugit.44 Post cladem ad Mohács eandem imo majorem adhuc cum sollicitudinem , tum beneficentiam erga Patriam nostram contestati sunt Summi Pontifices. Clemens VII. , qui jam Ludovico II. ampla suppe­ditavit subsidia, Ferdinando I. a. 1532 centum mille aureos promisit, ac etiam exsolven­dos jussit, 3) qua pecunia conducti fuere 8000 milites contra Tureas pugnaturi sub ducibus Paulo Bakics et Valentino Török. Paidus III. a. 1542 sub fortissimo duce Alexandro Vitel­lio 3000 italicos milites ad exercitium Ferdinandi I. expedivit, 4) qui ad recuperandam Re­gni Metropolim Budam fortiter incubuerunt , sed aliunde non adjuti re infecta redire coge­bantur. Insequente anno 4000 pedites pontificii constitere pro Regni defensione ad Posonium, quorum stipendia ab Angelo Medicaeo, pontificio thesaurario dependebantur. Maximilianus Rex piures principes Europae ad ferendas sibi suppetias contra Tureas vix responso ab iis obtento provocavit, a solo Pontifice S. Pio V. impetravit 50,000 11. auri, et auxiliares co­pias , quae dum Leonidas noster Nicolaus Zrínyi ad Szigelhvár cum Solimanno decertaret, ad Ovarinum castra metabantur sub ducibus Alphonso Castaldo et Comite Cavriani. Clemens VIII. a. 1595. 10,000 partim equites , partim pedites milites in Hungáriám ire jussit sub cognato suo Aldobrandino, fortissimo heroe , quibus copiis auctus caes. reg. exercitus Strigonium e manibus Turearum eripuit, sed et Vissegradum revindicavit. Status et Ordines Regni e Comitiis 1596 grates persolverunt Summo Pontifici tam pro auxiliaribus copiis, quam pro menstruo 30,000 scutatorum bellico subsidio ; „nihil nobis, scribunt illi, antiquius habendum esse censuimus, quam ut debitas immortalesque Beatitudini Vestrae pro singula­ribus in nos et patriam hanc nostram, in extremo fortunae cardine nutantem beneficiis gra­tias ageremus. — — Non fuit ullus mortalium repertus, qui post imperatoriae Majestatis et S. R. J. subsidia desperatis rebus nostris, majoribus, quam Tua Beatitudo praesto fuisset auxiliis. Nam praeter ingentem pecuniarum vim, et alia Tuae Bealitudinis in nos collata beneficia, opportune admodum aestate proxima ejusdem in Hungáriám venit exercitus, quo reliquis Suae Maje­statis copiis adjuncto Strigonium et Vissegradum sunt recuperata. — Utinam autem ea tem­porum vigeret felicitas , et eo loco res nostrae positae essent, quo Tuae Beatitudini et Sanctae Sedi Apostolicae pares his meritis gratias referre liceret.44 °) Alexander VII. Pon­tifex nihil non egit, ut Hungária a jugo Turearum liberaretur, a. 1664 bene armatos mili­tes suos auxilio contra hostes in Patria nostra adesse voluit, et nervum belli 700,000 au­reis auxit. r‘) Innocentius XI. autem, quo Pontificatum tenente et Vindobona ab acerrima Mu- hametis IV. obsidione liberata, et Buda nostra post 146 annorum captivitatem recuperata fuit, felicissimum hunc armorum caes. regiorum cursum magnifico duorum millionum aureo­rum subsidio efficaciter promovit. Possem ulterius adhuc texere seriem beneficiorum, a S. *) *) Annál. Tóm. V. L. II. 2) L. VIII. V. etiam Heltay Kron. 2- [>. 3) Pray. Annál. Toni. V. L. III. IV. 4) Istvánfy. \j. XV. 5) Katona J. 27. 6) Kazy. T. III.

Next

/
Oldalképek
Tartalom