A Győri Püspökség Körlevelei, 1860
Tartalomjegyzék
29 Sede Apostolica Patriae nostrae collatorum, sed vel adusque prolata abunde comprobant, Summos Pontifices semper velut maximos , munificentissimosque benefactores semet exhibuisse, nosque Sedi Apostolicae perenni gratitudine devinctos esse. Agite VV. FF. et FF. vel minimam hujus officii partem persolvamus , nostris et a curae nostrae creditis fidelibus collectis symbolis ostendamus, quod prava molimina Sedis Apostolicae imo ipsius Ecclesiae Catholicae patrimonium diripere volentium execremur et aversemur, quod sacrilegos hujusmodi ausus reprobemus, quodve jam nunc, quantum in nobis, ad subveniendum praesentis- simis Sanctissimi Domini Nostri indigentiis promti parative simus. Habetis in tenoribus harum litterarum argumentum sermonis, quem ad parochianos vestros dirigatis, illosque exemplo etiam catholici populi aliorum regnorum ad obulos suos pro justissimae causae defensione cito ac hilari animo offerendos provocetis, „hilarem enim datorem diligit Deus14 inquit S. Paulus ‘) et „bis dat, qui cito dat44 fert adagium. Proposui autem accuratam consignationem symbolarum in qualibet parochia colligendarum adornare , ut Beatissimo Patri innotescat, quomodo filii illius in hac Dioecesi pro Jesu Christi in terris Vicario animati sint. Proximo ab his perceptis die Dominico collectam praedicto scopo fieri parochianis vestri indicite, et collatas pias symbolas abs mora ad Officium meum transponite. Jaurini die 8. Februarii 1860. Altissimum Suae Majestatis Caes. Reg. Apostolicae de statutione militis hoc anno praetermittenda mandatum crehris quaestionibus ansam praebuit, num illi juvenes, qui in secunda classe statuendorum persistunt, libere matrimonium contrahere possint. Itaque C. R. Locuin- tenentiale Officium Soproniense opportunum duxit sub 26. Januarii h. a. N. 1585 declarare, vigorem §-i 8-i legis statutionalis, quae anno superiore publicata est. per praedictum cle- mentissimum mandatum prorsus non tolli , ideoque citra specialem C. R. Locumtenentialis Officii veniam nullum juvenem , in classe secunda statutioni obnoxium licite copulari posse, nisi ab obligatione militandi legetenus exemptus, aut pro militia aperte ac perpetuo ineptus, vel per commissionem stalutoriam pro perpetuo inhabili declaratus sit. Decretum hoc Locumtenentiale pro congrua directione publicatur. Jaurini die 9. Februarii 1860. Upc decreti ab Excelso C. R. Cultus et Institutionis Ministerio sub 9. Januarii a. c. Nr. 20110 perlati , Andreas Lázár ex Dubócz in Sárosensi Comitatu oriundus, 44 annos natus, ludirector in eodem Comitatu Roskoványensis, a procuranda juventutis institutione cum publica tum privata prohibitus est, quia fraudis criminalis convictus, poenam sexhebdomadalis carceris retulit. Eadem est conditio Joannis Prantner Austriaci Imbachensis, coelibis annorum 43, qui tempore postremo privatum institutorem egit in Austria inferiore. Hic furti reus per >) 2. Cor. 9. 7. 7 Nr. 472. De non copulandis qui in classe secunda statuendorum sunt. Nr. 474. Lázár Andreas et Prantner Joannes a docendo prohibiti.