A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
82 mittuntur, fieri et exerceri permiserint: quae omnia et singula presbyteros ipsos a devotione, quam in prima celebratione missarum habere praesumuntur, magis distrahunt quam conducunt. Nos igitur abusiones hujusmodi tollere, ipsosque presbyteros sic celebrantes a mensarum curis absolutos, devotioni ac divino officio magis intentos esse cupientes, in virtute sanctae obedientiae mandamus, districtissime inhibendo, ne deinceps presbyteri quicunque, cujuscunque status, ordinis, conditionis, aut dignitatis existant, in aliqua ecclesiarum et monasteriorum nostrarum civitatis et dioecesis suas primitias decantare aut celebrare volentes, eo die, quo easdem celebrare constituunt, et celebrant, ultra decem personas virilis sexus duntaxat, inter quos etiam sibi ad altare ministrantes comprehendi volumus, in prandio et in coena secum habeant invitatos, neque choreas juxta saecularium nuptiarum morem apud se aut coram iis duci aut fieri faciant, ducant, aut ab aliis fieri permittant, sub suspensionis a divinis officiis poena, quam contrafacientes incurrere volumus ipso facto.“— Concilium Mogunt. IV. ') decrevit: ,,Dum vero a novitiis sacerdotibus primitiae celebrantur, serio mandamus, choreas et omnino saeculares pompas omittendas, et convivia non permittenda nisi inter paucos amicos, et ea sohria tamen, et quae sine luxu in timore Domini ineantur.“ In Synodo Vercellensi anni 1749 2) haec decreta fuere: „Nulli admisceantur ritus in primae missae celebratione, aut ejus occasione , qui vel ab ejus solemnitate prorsus alieni, vel ad quaestum instituti, vel profanae sunt laetitiae signa. Patrini ergo ac matrinae, quorum tutela, atque auxilio spirituali certe non habet opus Sacerdos, nullo modo adhibeantur, munera ad altare nulla afferantur, quae sacrum ministerium lucri gratia peractum potius ostendunt; nulla eo die parentur a celebrantibus convivia, quibus promiscue mares ac feminae intersint nuptiarum instar, moderata ad summum prandia ecclesiasticis viris et propinguioribus consanguineis curare possit, qui velit: ludi deinde atque choreae, profanaque omnia oblectamenta non agitentur; meminerit imo novus Sacerdos, eum diem sanctius ceteris esse transigendum.“ Denique Synodus in Ecclesia Cathedrali Centumcellarum anno 1846 celebrata 3) ita statuit: „In nova missa patrinos aut matrinas adhiberi, vel ejus occasione ludos, choreas, ceteraque profana, sicuti etiam immodica convivia fieri omnino vetamus. Etenim presbyteri qua primum die celebrant tam sancta mysteria, religioso quodam timore correpti Augustissimi Sacrificii, sibi uni et Deo vacare debent.“ Tantis Synodorum decretis opus erat ad coercendam hominum sive improbitatem sive levitatem , qui sanctissimis rebus abuti sueverunt in maximum ipsius Ecclesiae praejudicium. Vim pravae consvetudinis et ipse expertus sum. Sicut olim Episcopo Bambergensi, ita mihi quoque mox atque Ecclesiae hujus gubernacula capessivi, veridica relatione expositum fuit, praerecensitos abusus magna parte in hac quoque Dioecesi vigere, etiam isthic diem primitiarum per clamorosa convivia , per choreas saltusque ipsorum plane juniorum Sacerdotum profanari. Haec cum cognovissem, pro eo, quo obstringor gravissimo responsionis onere, recens a me ordinatos presbyteros majorem in modum hortari non destiti, ut omnes abusus in suis primitiis sollicite caveant tanto magis, quod per illos piis quidem fidelibus scandali atque moeroris, malis autem hominibus clerum imo ipsam Religionem et Ecclesiam cavillandi amplissima occasio tribuatur. Pios nempe fideles probe intelligentes, spiritum Christi non posse illic reperiri, ubi spiritus mundi tanto cum strepitu se manifestat, omni jure scandalum pati, et non posse non moerore repleri, dum veluti ex Cap. 60. 2) Tit. de missar. celebr. 3J Cap. V. de sacrificio missae.