A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

83 unguo Iconem, sic novellum presbyterum ex excessibus primitias concomitantibus, spiritu mundi agitari, et conceptae de se expectationi minime respondere cognoscunt; eos autem, qui Clero male affecti sunt, intelligentes et ipsi, nulla re quam primo accessu ad altare solemnius declarari, Sacerdotem mundo, ejusque oblectamentis nuntium misisse, ut se totum servitio Christi et procurandae fidelium saluti devoveret, cum Nco-Mystam, quem mane ad aram conspexerunt illud peragentem sacrificium, quod peregit in cruce Dominus, boris po- meridianis, imo forte ad seram usque noctem in caterva tiburcinantium observent, vehe­mentius concitari, ut super collapsa ecclesiastica disciplina, super corruptione ac hypocrisi Cleri plenis faucibus clament et conquerantur; quo fit, ut ex errore singulorum toti vene­rabili statui macula inuratur, imo in ipsam Ecclesiam derivetur, in illam Ecclesiam, cujus sanctissima praecepta ab excedentibus temere violantur. Exposui porro neo-ordinatis presby­teris, ut id imprimis serio apud animum perpenderent suum, quam tremendum opus aggre­diantur, cum sacra sint operaturi; quae iccirco cordis puritas ac vehemens in Deum cari­tas ad sancta illa et illibata dona offerenda requiratur; quam horrendum subituri sint divi­num judicium qui immundi ad altare accedunt, et proditori Judae associantur; diem igitur illum, quo primum Deo oblaturi sunt Sanctissimum Missae Sacrificium, piissime ac ita transi­gendum esse, ne laetitiam illius ulla vitiet turpitudo, aut maculet inohedientia. Salutaria monita ac praecepta mea optato caruisse effectu in confusione faciei meae comperi Nihil itaque supererat, quam ut praesentibus circularibus litteris dictos abusus omnes serio im­probem, ac committi in Dioecesi, in qua me Dominus custodem ac vindicem SS. Canonum constituit, prohibeam. Vice-Archi-Diaconorum Districtualium, ceterorumque Curatorum, quos Deus in partem sollicitudinis meae pastoralis vocavit, erit procurare, ut sua enumeratis SS. Concilii Tridentini decretis, huicque meae prohibitioni stet auctoritas. Neo-ordinati pres­byteri obligabuntur Vicc-Archi-Diacono Districtuali significare diem, quo, et Ecclesiam, in qua primum Missae Sacrificium offerre cupiant. Vice-Archi-Diaconus, audito, si opus fuerit concernente parocho, intra octiduum de qualiter peractis primitiis mihi referat. A relatione hac dependebit, utrum neo-ordinatis presbyteris Jurisdictionis litterae sint expediendae, an vero ad dandam commissae ne fors praevaricationis rationem, luendamque a SS. Canonibus statutam poenam sint postulandi. Cum dispositiones hae SS. Concilii Tridentini decretis superstructae sint, illas extranei etiam Sacerdotes tam saeculares, quam regulares obser­vare tenentur, tanto magis, quod in Synodo provinciali Strigoniensi uniformis eatenus pro universa provincia stabilita sit disciplina. Jaurini die 27. Julii 1859. /\d juvandam memoriam, et rectum celeremque in tractandis negotiis administrations dioc- cesanae ordinem constabiliendum, seriem relationum illarum, quas medio Vice-Archi-Diaco- norum districtualium officio dioecesano facere oportet, tanto quidem magis censebam re- publicandam, quod circa alias hujusmodi relationes terminus, quo exhiberi debeant, mutatus fuerit, aliae noviter accesserint. Itaque: Mense Januario exhibenda est a) consignatio mixtorum matrimoniorum , juxta Circulares dto 30. Julii 1858 Nr. 2327 concinnata. 19* Nr. 2174. Relationes periodicae (pio tempore fleri debeant.

Next

/
Oldalképek
Tartalom