A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
75 qui quovis modo temporalem Romani Pontificis potestatem impetere audeant: in quas proinde eos omnes misere incidisse declaramus qui Bononiae, Ravennae , Perusiae , et alibi civilem Nostram, et hujus Sanctae Sedis potestatem, et jurisdictionem, ac Beati Petri patrimonium opera, consilio, assensu, et alia quacumque ratione violare, perturbare, et usurpare ausi sunt. Dum vero officii Nostri ratione compulsi haec non levi certe animi Nostri dolore declarare, et edicere cogimur, miserrimam tot filiorum caecitatem illacrimantes a clementis- simo misericordiarum Patre humiliter enixeque exposcere non desistimus, ut omnipotenti sua virtute efficiat, ut quamprimum optatissimus illucescat dies, quo et ipsos filios resipiscentes, atque ad officium reductos iterum paterno sinu cum gaudio excipere, et omni pertuhatione sublata ordinem tranquillitatemque in tota Pontificia Nostra ditione restitutam videre possimus. Hac autem in Deo fiducia sulfulti ea quoque spe sustentamur fore, ut Europae Principes, uti antea, ita hoc etiam tempore suam omnem operam in temporali Nostro, sanctae- que hujus Sedis principatu luendo, et integre servando consociatis studiis consiliisque impendant, cum eorum cujusque vel maxime intersit, Romanum Pontificem plenissima frui libertate , quo Catholicorum conscientiae in eorumdem Principum ditionibus commorantium tranquillitati rite consultum sit. Quae quidem spes augetur , propterca quod Gallicae copiae in Italia degentes, juxta ea quae Carissimus in Christo Filius Noster Gallorum Imperator declaravit, non modo nihil contra temporalem Nostram et hujus S. Sedis dominationem agent, immo vero eamdem tuebuntur atque servabunt. viginti quos Dioecesis conplectitur distrietibus decanalibus, cum Dei Gratia septemdecim jam peragratis tres adhuc restant, in quibus Sacramentum Confirmationis nondum dispensavi, nimirum Locsmándensis, Szent-Mártonensis, et Nagy-Marlonensis. Cum omnibus, qui curae meae pastorali crediti sunt, fidelibus debitor sim, etiam hos Districtus, quamprimum alii ad ipsam episcopalem sedem peragendi labores admiserint, adire, in iisque paternam visitationem instituere, simulque Sacramentum Confirmationis dispensare proposui. Spero autem hocce propositum futuro mense Septembri effectui a me dari posse. Praememora- torum itaque Districtuum DD. Curatos, de die adventus mei tempestive edocendos, hisce provoco, ut confirmandos colligant ac conscribant, „quod enim omnibus communiter ad sanctificationem Deus proposuit, ab omnibus etiam summo studio expetendum,“ ut docet Catechismus Concilii Tridenlini; ') quosve conscripserint, ad exigentiam Instructionis sub 20. Aprilis 1858 Nro. 1311. abhinc praescriptae solerter etiam instituant, ac ad digne suscipiendum Sacramentum disponant. Nr. 1991. Confirmationis Sacramentum mense Septembri h. a. administrandum. Jaurini die 12. Julii 1859. Indigentiae Dioecesis deposcunt, ut extraordinarium prosynodale examen instituatur, cujus terminum in dies 27. et 28. lahentis mensis defixi, et praesentibus ad publicam notitiam perfero. Nr. 1992. Prosynodale examen indicitur. Jaurini die 12. Julii 1859. *) *) Part. 2. de Confirm. §. 16. 17