A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

76 Nr. 1993. Concursus pro suscipi­endis Semi­nariorum Dioecesano- rum alumnis indicitur. A d Seminaria Dioecesana suscipientur status Clericalis candidati ope concursualis examinis, cujus in residentia mea episcopali instituendi terminum in diem 4-am futuri mensis Augusti praestitui. Suscipientur vero ad Seminarium majus pro quavis quatuor classium theologi­carum , ad minus autem id est puerorum pro classibus 5, 7 et 8-va. Qui se examini sistere voluerint, sint adolescentes optime morati, et praeclaris mentis animique dotibus in­structi; profectum suum in studiis adusque factum doceant per testimonia scholastica, quae pridie examinis una cum baptismalibus litteris in Cancellaria mea producantur; calleant denique duas saltem linguas e tribus in cura animarum recte gerenda hac in Dioecesi ne­cessariis. Quod pro direclivo notitiae statu V. Clero hisce significo Jaurini die 12. Julii 1859. Joannes m. p. Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom