A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
115 plane admirabiles et praestantissimi effectus. Haec unctio delicta, si quae adhuc sunt expianda, et peccati reliquias abstergit; aegroti animam alleviat, et confirmat; magnam divinae misericordiae fiduciam excitat ; morbi incommoda et labores mitigat; tentationes daemonis facit irritas , et sanitatem interdum, ubi animae saluti expediverit, restituit. Ilaec ignorantem hominem , quae peccata mortalia commiserit, atque confiteri non valentem , in peccato delendo ita juvat, ut fieri possit, eum Sacramenti hujus opera salvari, qui alioquin erat periturus. Haec culpas peccatoris memoria delapsas , easque , quarum notitiam non habet infirmus, et quotidiana peccata, sine quibus praesens vita non agitur, prorsus emundat. Haec mentem sollicitudine liberat; animum pio, et sancto gaudio replet, tristitia omni depulsa, laeto corde Domini adventum expectantes facit, paratosque vitam nostram, quandocunque illam a nobis repetere voluerit Deus, libenter reddere.— Quae quum ita sint, frequenter Curati in ss. sermonibus etcatecheticis institutionibus, cumprimis vero, si quandoque coeli insalubritate, aerisque vitio, aut qualicunque periculoso morbo serpente, plures Parochianorum aegre decumberent, explicent s. Unctionis utilitatem et fructus, quin et apostolicum illam suscipiendi praeceptum. Explicabunt autem utilitatem facillime, producta in medium, quae inter oleum, Sacramenti videlicet hujus materiam, atque internos Extremae Unctionis efTectus intercedit, similitudine. Oleum morbos lenit, et sanat; lumini pabulum praebet; defatigatas recreat vires, atque hilaritatem efficit; ita per Sacram Unctionem Spiritus Sanctus mitigatis animi doloribus vulnera sanat, et morbos tollit corporis, si Deo placuerit; accenso ardentius fidei lumine, fiduciam in Dei misericordia inspirat; exterritum horrenda divini judicii imagine hominem, et prostratum recreat; morientium corda demulcet, ut nihil amicorum, bonorum, commodorum jactura commoti, morbique metu liberati, cum gaudio atque libertate cupiant dissolvi, et esse cum Christo. Unde simul occasionem sument Curati sedulo curae suae creditos fideles admonendi, ut quicunque se periculoso morbo correptum senserit, tempestive Sacramentum petat, nec tam in medicorum arte, quam in efficacissimo isto Oleo, divinitus praeparato confidat: quia etsi Spiritus Sancti virtus etiam in extremis, quum sensus omnes defecerunt, operari valeat, tamen neque tam uberem gratiam afferat, ac si vigente ratione ac mente, cum fide ac religiosa voluntate suscipiatur; neque salutis suae videatur, prout oportet, esse studiosus, qui, quum posset perfecte intelligens Sacramento muniri, in illud differat tempus, quo quid circa se fiat, non intelligit; neque ad sanitatem etiam corporis recuperandam ita prosit divinum Oleum, si tunc adhibeatur, cum omni salutis spe amissa, vita et sensus deficere plene incipiant. In quibus exponendis, si Curati debitam adhibuerint diligentiam, et Spiritus Sancti donum meritis laudibus sciverint celebrare, nemo poterit fidelium non esse de Sacramento suscipiendo in gravi infirmitate maxime sollicitus. — Hoc officio praestito, quoties periculoso morbo laborare Curatus quempiam de Parochia noverit, qui ad exitum vitae properare videatur, atque opportuno tempore egerit, ut omnes animae labes pör Sacramentalem Confessionem elueret, et Sacrum Christi Domini Corpus sumeret, ad ejus curam vigilabit attentius, expli- cabitque rursus facili sermone, et ad interiora usque animae pertingente, quantum per temporis angustias et morbi acerbitatem fieri potest, Sacramenti Extremae Unctionis virtutem; illius desiderio accendet aegrotum atque inducet, ut ipsémét Sacramentum enixe postulet: ipsum benigno paternae caritatis affectu consoletur , atque hortetur, ut bono sit animo , ac libentissime coelestem recipiat medicinam , quae prae omnibus pharmacis ipsi est salubrior, quum animae, et corporis, si expedierit, salutem certo tribuat. Illius mentem ab hujus vitae curis et desideriis retrahat, atque ad coelestis beatitudinis delicias alliciat, et erigat, ut