A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

116 Nr. 3001. Ministerialis Instructio super appli­catione §. 35. legis civilis Matrimonia­lis. Nr. 3002. Libellus le­ctionis pro quarta classe Scholarum urbanarum et capitalium. abjecto mortis metu, se a Deo in aeternam requiem vocari gaudeat. Ipsum excitet ad theo­logicarum virtutum et contritionis actus eliciendos, ac ad Deiparae Virginis nostrum omnium amantissimae Matris potens et beneficum auxilium implorandum; omnes vero qui infirmi lecto adsunt, moneat, ut ferventes pro eo preces elfundant, ac genua flectant, dum Sacra­mentum confertur, quod ad normam praescripti Ritualis constanter dispensandum est. Quod in specie Extremam Unctionem cum sola stola administrare non liceat, sed Sacerdotem etiam superpelliceo indutum esse oporteat, e responso liquet, a S. Congregatione Rituum 16. De­cembris 1826. deprompto ad hanc eidem propositam quaestionem : „An Sacramentum Extre­mae Unctionis cum sola stola administrari possit? R. Negative, et eliminata consuetudine servetur Ritualis Romani praescriptum.“ In Rákos die 29. Octobris 1859. (Quemadmodum ex Excelsi caes. reg. Ministerii Cultus et Institutionis ad caes. reg. Locum- tenentiales Sectiones ddto 9. Septembris h. a. Nr. 9968. dimisso, et a caes. reg. Locuin- tenentiali Sectione Rudensi sub 14-ta curr. Nr. 28168. isthuc communicato rescripto colli­gitur, Caes. reg. Justitiae Ministerium ddto. 10. Junii h. a. Nr. 7572. exorto dubio de appli­catione §-i 35. Legis civilis Matrimonialis die 8. Octobris 1856. publicatae (Vide Appendi­cem ad Nr. VI. Circularium Dioecesanarum Anni 1857.) ad cuncta appellatoria fora judicia­ria Imperii instructionem direxit, quae sequentia in se continet: a) dispositionem praecitati §-i 35—ti ad Catholicos etiam Curatos referri , quibus nimirum in culpam imputari queat, quod per copulationem sponsorum prohibitiones legis civilis Matrimonialis, illa, quae §. 11. exprimitur, dempta violatae fuerint; b) jus in praeexposito casu contra concernentem Paro­chum agendi et decernendi ad competentiam tribunalium civilum pertinere; c) id ipsum va­lere etiam de ministris non catholicis, coram quibus sponsi mixtae religionis suum in matri­monium consensum fundamento §. 19. ejusdem legis civilis declaraverunt. Dum hanc instru­ctionem ad exigentiam praelaudati ministerialis rescripti ad notitiam V. Cleri Curati hujus Dioecesis perfero, firmissime mihi polliceor, DI). Curatos sicut adusque ita posthac quoque omni studio eo connisuros esse, ut in ministerio suo hac etiam parte nunquam non irrepre­hensibiles inveniantur. In Rákos die 29. Octobris 1859. Pro classe quarta Scholarum urbanarum et capitalium ab Excelso C. R. Cultus et Institu­tionis Ministerio sub 20. m. p. N. I426%69 praescriptum libellum lectionis hungaricum, cui titu­lus : „olvasókönyv az ausztriai birodalombeli katholikus föelemi és városi iskolák számára, a negyedik osztályban,“ officina Viennensis, librorum scholasticorum editionem procurans nu­per divulgavit, quem in obsequium praecitati Decreti ministerialis in omnes dicti generis Scholas hoc adhuc currente anno scholastico introducere oportet. Prelium compacti exem­plaris 36 xr a. m. elficit. Rákos die 29. Octobris 1859.

Next

/
Oldalképek
Tartalom