Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 17/1996 (Győr, 1996)

Federmayer István: Adalékok Révai Miklós győri éveihez

facilius ducendum, nunquam reassumerentur; sed, vt quaeque primum enasce­retur, illico ad partem poneretur. LOCUS FIXUS SECRETARII, ET EORUM, QUAE ILLI ESSENT ADNEXA. Tandem de loco etiam esset constituendum, quo degeret Secretarius, et quae illi essent adnexa. Sine dubio horum domicilium in ipso regno esset figendum. Pestinum autem Vrbs esset ad hanc rem omnium accommodatissima. Vt cetera commoda nunc praeteream, illud esset praecipuum: quia et nundinarum, et negotiorum gratia, praesertim, quod Budam praecipua Regni Dicasteria sint collocanda, isthuc frequentior fieret concursus: ea itaque occasione arrepta, et nostros Socios, praesertim Membra Magnifica, a quibus potissima penderet huius Societatis auctoritas, et saepius, et facilius posse partem maximam conuenire ad nostros Congressus celebrandos, qui essent summe necessarii ad hanc Societatem tanto etiam firmius figendam. Sed nunc initio multa potius Viennam videntur suadere. Nam in ea Vrbe . iam adsunt omnia ilia commoda: Bibliothecae instructissimae, Rerum Nouarum recentissima copia, praecipue autem chartae, typique elegantioris multo leuior procuratio, et cetera omnia: quae huic Instituto nascenti maius sensim incre­mentum addere possent. Post aliquot annos, auctis iam viribus, praesertim Typographia iam copiosius prouisa in Patriam demigraremus. Interea autem et Domus quaedam apta ad hos vsus exquiri posset: et quaedam Bibliotheca propria comparari, praecipue rebus Hungaricis referta. Nam de Domo quidem vix aliqua esse posset spes, vt earn nostris sumtibus propriam exstrueremus. Siqui Patroni fortasse suscitarentur, vt isthic nobis succurrerent: seruato sibi Proprietariatus Jure perenni, in id solum deberent benigne concederé: vt mitiorem a nobis censum exigèrent, praecipue, cum etiam sarta tecta ipsi potius quotannis curaremus. Ceterum haec domus ita deberet instrui: vt praeter Bibliothecam, Typogra­phiam, Fornicem Librarium, Secretarium quoque posset excipere, cum Adiuncto, cum Bibliothecae Custode, cumque Factore Typographiae, et cum Distractore Librorum, Domusque Magistro, ac Fámulo eidem adnexo, duobusque Ephebis. Praeterea deberent et cubicula quaedam esse apparata, vbi hospitio exciperentur alia quoque Membra, praesertim Meritissima, si negotiorum caussa ad earn Vrbem accédèrent: ne in diuersoria cogerentur maioribus impensis condescenderé: et id quidem tanto competentius, quod hie indem ex eorundem Fundo Munificae Collationis sarta tecta quotannis conseruarentur, censusque pars quaedam ex­solueretur. Reliquum autem potissimum ex Noualium Fundo suppleretur, deinde etiam ex Fundo Typografico. Quod si aliqui, praesertim ex Membris Magnificis, sponte sua aliquid pro hospitio tribuerent, id semper ad partem reponeretur

Next

/
Oldalképek
Tartalom