Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 17/1996 (Győr, 1996)

Federmayer István: Adalékok Révai Miklós győri éveihez

Hungarice: Rend kívül való Segéd Társ. Is serie post Bibliothecae Custodem poneretur. De cetero omni eo iure gauderet, praesertim opera sua isthic egregie praestita, quod esset prioribus duobus Sociis proprium. Isti haberent et ferias quasdam, quibus quotannis liberi esse possent a sólito labore, ad animum, viresque suas reficiendas: et Secretarius quidem Menses duos, reliqui autem Hebdomadas sex. Bibliothecae Custodis vacatio esset autumni tempore. Secretarius autem, et Adiunctus, alternatim deberent id faceré, per aliquod anni tempus, cum máxime commodum esse videretur: siquidem No­uorum Sriptio interrumpí non posset, et vno absenté alter deberet mutua beneuolentia eius quoque labores supplere. Tandem deberet haec Societas quosdam etiam homines habere ad seruitia exteriora, indem arbitrio Secretarii et assumendos, et amouendos: qui et fixo aliquo salario gauderent, et aliquanta etiam puri lucri partitione, vt eo essent feruidiores in suo muñere complendo. Primus inter hos esset Factor Typographiae: Hungaricae: Nyomtatós Dékán. Is et ipse in Typographia laboraret, pro quo, vt ceteri Sodales, solueretur: et suos Subalternos regeret, resque Typographicas diligenter curaret, ne Subalter­norum vel negligentia, vel etiam malitia, aut perderentur, aut destruentur: pro quo obtineret fixum aliquod salarium, et lucri Typographici partem aliquantam. Deinde successu temporis, cum praesertim augeretur copia Librorum in nostra Typographia impressorum, adiungeretur etiam Distractor Librorum: Hungarice: Könyv Aros. Is, praeter salarium ex Fundo Typographico fixe ponendum, acciperet lucri quoque puri Typographici partem aliquantam. Hos sequeretur Magister Domus: Hungarice: Haz Mester: cum, vno Fámulo sibi subiecto: Hungarice: Hetes. Huius opera vteretur in munditia conseruanda: diligenterque curaret, ne sarta tecta Vitium aliquod caperent, ne domui quoddam infortunium accideret, siue incendio, siue expilatione, siue alia quacunque mala ratione. Vterque fixo gauderet salario condigno ex Fundo Magnificae Collationis. Praeterea Domus Magister etiam aliquantam obtineret lucri puri partem ex Fundo Noualium, quod et ille auxilio esse posset in complicandis Noualibus. Praeter hos haberemus duos etiam Ephebos: Hungarice: Inasok. Hi quoque auxilio essent statis Expeditionum diebus in Noualibus complicandis, atque ea, aliasque praeterea occurrentes litteras, ad Postam deferrent, vt res tanto et securiorem, et ordinatiorem haberet decursum. Deinde auxilio essent etiam in Bibliotheca, munde, ordinateque seruanda. Atque isthic quidem in Lectorio alternatim per hebdómadas, horis praesertim matutinis, praesto essent ad ob­sequia Custodis Bibliothecae. Salarii partem dimidiam haberent ex Fundo No­ualium, alteram vero ex Fundo Munificae Collationis. Vestirentur autem a Secretario, quod de cetero illi inseruirent. Duo hi Ephebi, Domusque Famulus instar honorarii omnes fractiones obtinerent in diuisione occursuras aequali subpartitione inter se facienda: quae, ob calculum

Next

/
Oldalképek
Tartalom