Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)

Oklevelek

1452 Oklevelek 41 Ladislai Magni Lowal vocatam violenter irruissent et eandem depredassent univer­saque pecora et alia bona iobagionum suorum ibidem residendum deportassent ac Ambrosium Magnum familiarem eiusdem Ladislai Magni captivassent et captum cum duobus equis suis et armis deduxissent et nunc idem laurini per predictos 5 captus teneretur, audivissetque, quod consortem eiusdem Ambrosii spoliassent et alias honestas mulieres dehonestassent verberibus easdem afficiendo scriniumque et ladulam dicte consortis Ambrosii confregissent et res ibidem repertas asportassent potencia ipsorum mediante; item Nicolaus de Alap, Dyonisius presbiter in monasterio de Koppanmono- 10 sthora pro defensione rerum eiusdem monasterii residens, Petrus et Andreas de Wytelek, Gregorius filius Valentini de FelsewEwrs et Nicolaus filius Iacobi de Er­­seklely commetanei ad premissam fidem iurati dixerunt et fassi sunt ex scitu, sicut Andreas filius Ulrici Bekews de Bewk, addidit tamen prefatus Nicolaus de Alap, quod ignoraret, utrum de voluntate domini Augustini episcopi id factum extitisset; is item Andreas, Emericus, Iohannes, Thomas, Anthonius de Aranyas ac Ni­colaus et Georgius de Ewrken, Laurencius, Benedictus, Stephanus et Petrus de Gadocz nobiles archiepiscopales Strigonienses ac Laurencius de Olcha et Bartho­­lomeus de Markhaza vicini, iurati modo premisso fassi sunt auditu, sicut Andreas filius Ulrici de Bewk; 20 item Georgius de Tharyas, Benedictus de Kewmlew, Nicolaus Posaar de Marc-zelhaza, Stephanus de Chwz et Nicolaus Iwanchony comprovinciales iurati dixerunt auditu audivisse omnia premissa super Ladislaum Magnum et suam possessionem Lowal ac familiarem et iobagiones suos in eadem residentes sic et eatenus, ut premittitur, facta et perpetrata fore; 25 item magister Blasius de Thesa familiaris magnifici domini Nicolai wayvode et dicator lucri camere per ipsum in dicto comitatu Komaroniensi constitutus ac Michael famulus Stephani Kesewlczes similiter dicatoris ipsius lucri camere ac alter Michael de Chep iudex nobilium iurati modo premisso fassi sunt, quod cum ipsi pro dicacione eiusdem lucri camere in dicto comitatu processissent et 30 in possessione Was constituti fuissent, tunc propriis eorum luminibus vidissent, quod per predictos famulos domini episcopi Iawriensis universa pecora, equi ac alia bona de possessione Lowal fuissent deportata predictusque familiaris dicti Ladislai Magni captus per eosdem fuisset abductus. Quibus peractis prefatus homo domini nostri gubernatoris presente dicto no- 35 stro testimonio feria quinta proxima ante festum Kathedre Beati Petri apostoli proxime venturum annotatos dominum episcopum et Laurencium castellanum in prescripta possessione Peer et Pethew filium Petri in possessione Merges, dictum vero Osvaldum Beiger in porcione sua possessionaria in MenthZenth habita contra prefatum Ladislaum Magnum ad octavas festi Beati Georgii martiris nunc ventu- 40 ras in vestre magnificencie evocasset presenciam racionem exinde reddituros litis pendencia inter eos habita non obstante. Datum quinto die diei evocacionis ultime prenotate, anno Domini millesimo Lmo secundo. 23 Lowal) Utólag beszúrva a sor fölé. 30 luminibus) Utána kihúzva: fuissent. 31 quod) Utána kihúzva: prefatus Ladislaus Magnus. 35-36 feria quinta... ] 1452. febr. 17. 39-40 ad octavas... ] 1452. máj. 1. 41-42 quinto die... ] 1452. febr. 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom