Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 1497 Oklevelek 329 una, parte vero ab altera nobilis Iohannes Haly de Felpeecz in persona egregii Anthonii de Pook cum procuratoriis litteris honorabilis capituli ecclesie Iaurien­­sis nostram personaliter veniendo in presenciam eadem eciam domina Elyzabet onera et gravamina filiorum et filiarum ac omnium posteritatum, necnon fratrum, proximorum et consanguineorum suorum quoad infrascripta per omnia super se assumendo confessi sunt in hunc modum, quod quamvis alias inter ipsas partes radoné et pretextu quarundam porcionum possessionariarum dicti Anthonii de Pok, necnon prefate domine Elyzabet et condam Michaelis similiter Poky fratris uterini ipsius domine Elyzabet in possessionibus Pok predicta ac Theeth, Merges, Wtal, Reethy, Beezy, Koromzo, Menfew in Iauriensi, necnon Izkaz in Wesprimiensi, item Wnd, Danychenk et predio Boroszaaka in Soproniensi comitatibus existen­­tibus habitarum litis et controversionis materia orta fuerit et ventilata, tamen nunc ordinacione et composicione certorum proborum et nobilium virorum pa­cem parcium amancium concordassent talemque inter se fecissent ordinacionem et composicionem, ut primo ipsa domina Elyzabet totum et omne ius suum et dicti condam Michaelis Poky fratris sui uterini per decessum ipsius condam Michae­lis ipsam concernens, in dictis porcionibus et iuribus possessionariis in pretactis possessionibus Pok, Theeth, Merges, Wtal, Reethy, Beezy, Koromzo, Menfew mo­do, quo supra, in Iauriensi ac Izkaz in Wesprimiensi, necnon Wnd, Danychenk et predio Boroszaaka vocatis in Soproniensi comitatibus ac eciam alias ubivis et in quibusvis comitatibus existentibus habitum, quod ipsam dominam Elyzabet et dictum condam Michaelem Poky fratrem suum uterinum qualitercunque et quomo­­docunque concernere videretur, cum cunctis earundem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet quovis nominis vocabulo vocitatis ad easdem spectantibus et pertinere debentibus eidem Anthonio de Pok et suis heredibus ac posteritatibus universis remisisset, donasset et contulisset manus suas ex eisdem penitus et omnino exci­piendo, ymmo dedit, donavit et contulit nostri in presencia ac totum et omne ius suum in eisdem habitum in prefatum Anthonium de Pok et suos heredes trans­ferendo, econverso vero prefatus Anthonius de Pok quasdam undecim sessiones iobagionales ad presens populosas in possessione Homorod, in dicto comitatu Iau­riensi habitas dumtaxat cum earundem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet ad easdem undecim sessiones iobagionales more divisionali et more iobagionum spec­tantibus et pertinere debentibus demptis aliarum desertarum sessionum in eadem Homorod habitarum utilitatibus simul cum domo et curia nobilitari dicti condam Michaelis Poky in dicta possessione Merges, in fine ipsius possessionis a plaga me­ridionali habitis, necnon triginta duobus iugeribus terrarum arrabilium ac prato ad sedecim falcastra per diem sufficienti, item uno loco sagenarum vulgo weyeshel in fluvio Raba existenti et maiori rivulo Becze vocato omnino in territorio eiusdem possessionis Merges adiacentibus et habitis, ad eandem curiam nobilitarem spec­tantibus et pertinere debentibus eidem domine Elyzabet et suis heredibus universis utriusque sexus dedisset, donasset et contulisset iure perpetuo et irrevocabiliter te­nendas, possidendas pariter et habendas, unde ipsa domina Elyzabet per omnia exinde contenta ipsum Anthonium Poky et suos heredes quitos reddidisset et ex­peditos, ymmo prefatus Iohannes Haly virtute procuratoria prenarrata contulit et 21 quod) que 28 habitum] habitas

Next

/
Oldalképek
Tartalom