Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 40 330 Oklevelek 1497 ipsa domina exinde contenta sese mutuo quitos et expeditos reddiderunt et commiserunt coram nobis ita tamen, quod prefata domina Elyzabet aut sui heredes ipsas undecim sessiones iobagionales aut prescriptas domum et curiam aut alias dictas utilitates earundem in toto vel in aliqua sui parte impignorandi aut vendendi et alienandi non habeant potestatis facultatem, nisi prius ipsum Anthonium de Pok vel suos heredes cum eisdem legittime amonuerint, hoc denique adiecto, quod si nutu divino, cui cuncta cedunt, aliqua pars parcium prescriptarum in heredibus deficeret, extunc iura illius partis deficientis in alteram partem superviventem condescendi et derivari debeant eo facto, universas eciam litteras causales sub quibuscunque formis verborum contra sese et in alterutrum in facto dictorum porcionum et iurium possessionariorum ubicunque emanatas et emanari procuratas vanas, cassas relinquissent et commisissent, hoc autem non pretermisso, quod si ipsa domina Elyzabet aut dictus condam Michael Poky adhuc superviventes elapsis et preteritis temporibus aliquas fassiones in aliquibus locis capitularibus aut conventualibus in factis prescriptarum porcionum possessionariarum aut in facto silve in Pok habite fecissent, quibus iura ipsius Anthonii Poky aut suorum heredum perturbari possent aut fatigas et expensas ipsi Anthonio Poky aut suis heredibus inferrent, quas si ipse Anthonius Poky iam reperisset aut rectificasset aut in futurum invenire et rectificare potuerit, extunc ipse Anthonius Poky vel sui heredes solum vigore presencium mediante tantum et in tanta quantitate de prescriptis undecim sessionibus aut domo vel curia vel aliis prescriptis earundem utilitatibus, quantum perturbáció iuris sui aut fatiga et expense se extenderent pro se occupare possit et valeat possidendum et habendum, ad que premissa eedem partes se sponte obligarunt coram nobis harum litterarum nostrarum vigore et testimonio presencium mediante. Datum feria tercia proxima ante festum Purificacionis Virginis Marie, anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo. 807a. 1497. március 4• előtt — A pannonhalmi konvent előtt Egyed Illés csatkai pálos szerzetes és a konvent egy varsányi szőlejüket hatvanhárom forintért eladták Pos Mihálynak. Említés Mihály custos ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie ас in pertinentiis et possessionibus eiusdem ecclesie iudex in spiritualibus et causarum auditor generalis 1497. március 6-án kiadott oklevelében: DL 20536. ... nobis sabbato proximo ante dominicam Letare proxime preterito... legittimus procurator Pauli filii condam Alberti Egyed de NaghRede, nepotis utpote olim Michaelis similiter Egyed... contra providum Michaelem Pos dictum de Warsan in causam attractum proposuit eo modo, quomodo ipse Michael Pos quandam vineam a prefatis condam Michaele Egyed avo et condam Alberto similiter Egyed patre suo devolutam in promontorio dicte possessionis Warsan in terra dicte ecclesie 25—27 feria tercia... ] 1497. jan. 31. 35 sabbato... ] 1497. márc. 4.