Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 316 Oklevelek 1393 tibus. Et quia nulla ipsarum parcium in facto predictorum iurium ipsarum metalia instrumenta demonstrare potuerint, ideo terram inter partes in lite remanentes reambulavi eandemque simul cum silva, feneto, rubeto, nemore, molendinis, piscinis et aliis utilitatibus ad tria et medium aratra visu considerando estimans discussionem premissorum deliberacioni vestre excellende prorogavi, partibus autem festum Beati Mychaelis archangeli proxime affuturum coram vestra maiestate, ubi tunc vestram conservabit maiestatem Deitatis altitudo pro termino comparendi asignando. Datum in Castroferreo, secundo die termini prenotati, anno Domini Mmo CCCmo nonagesimo tercio. Quarum litterarum exhibicionibus factis partibusque predictis in premissis iudicium et iusticiam sibi dari postulantibus, licet predicte partes metalia eorum litteralia instrumenta, ut premittitur, coram antedicto magistro tavarnicorum nostrorum se habere abnegaverint, tamen quia prefati iudex et Stephanus civis iam dicte civitatis Castriferrei se et alios concives et cohospites ipsius ad metales litteras commetaneorum nobilium dicte civitatis, videlicet magistri Nicolai filii Mychaelis de Ozkow, Mychaelis, Laurencii, Iohannis et Thome ac Stephani fratrum suorum, item Bartholomei et Iacobi filiorum Nicolai de Vylak ac Petri filii Blasii, necnon Petri filii Nicolai de eadem submittebant et eosdem regni nostri consuetudine requirente ad premissarum litterarum metalium eorundem exhibicionem legitime evocari facere postulabant. Et quia nos absque revisione earundem litterarum metalium inter partes in premissis finem facere non poteramus, ideo discussionem premissorum inter cives nostros predictos ab una et dominos predictos, prepositum scilicet et capitulum Castriferrei parte ab altera ad octavas festi Beati Georgii martiris nunc venturas, ad quas videlicet prenominatos nobiles, commetaneos dicte civitatis nostre cum eorundem metalibus litteris inter eos et civitatem nostram predictam apud ipsos habitis contra prenominatos cives nostros in specialem nostre maiestatis presenciam ad curiam nostram, ubi cause nobilium terminari consueverint, aliis litteris nostris mediantibus commisimus facere evocari, duximus prorogandam. Datum Bude, secundo die festi Beati Mychaelis archangeli prenotati, anno Domini Mmo CCCrao nonagesimo tercio. Hátán: Estimacio et transmissio ad regem [...] 283. 1393. október 10. előtt — A pannonhalmi konvent bizonyítja, hogy Hédervári Jakab Ruszt birtokban levő részét Klára lányának adta. Említés a pozsonyi káptalan 1393. október 10-én kelt oklevelében [DL 7897 (NRA 377 8) — Kiadása: Sopron I. 516-517. (360)]. ... magister Iacobus filius Hedrici de Hedrehwara... porcionem suam possessionariam, videlicet medietatem possessionis Cyll in Teutonico Rust vocate in comitatu 6 festum... ] 1393. szept. 29. 8-9 secundo die... ] 1393. máj. 9. 20 Et quia nos] Utólag beszúrva a sor fölé, és alatta kihúzva: Nosque. 23-24 ad octavas... ] 1394. máj. 1. 29-30 secundo die... ] 1393. szept. 30.