Neumann Tibor: A Korlátköviek. Egy előkelő család története és politikai szereplése a 15-16. században - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 5. (Győr, 2007)
Oklevélfüggelék
184 Függelék set, sed easdem prefato Petro et aliis filiis suis pure et simpliciter relaxare debeat atque teneatur. Item quod equi equaciales, boves, porci et alie universe res cum prefata domina Elizabeth matre ipsius Petri Korlathkewi tempore maritacionis, ut prefertur, sue secum date et in ipsum Petrum devolute eidem Petro annotata domina Sophia quintodecimo die festi Pasce Domini proxime venturi23 coram testimonio honorabilis conventus ecclesie Sancti Martini sacri montis Pannonie, quod ad id serie presencium transmitti petimus, reddere restituereque teneatur. Preterea vestimenta eiusdem domine Sophie, si que apud ipsum Petrum ac fratres suos haberentur, idem Petrus et alii fratres sui eidem domine Sophie modo simili reddere, res eciam aureas et argentarias, si que essent, inter easdem in termino et coram testimonio immediate prenotatis equaliter dividerentur. Vestimentaque filias eiusdem condam Oswaldi concernencia pro temporis varietate et opportunitate eisdem puellis sortiri, ea vero, que sortita non essent, iidem Petrus, Anthonius ac alii fratres ipsorum apud se reservare, et dum opus fuerit, eisdem puellis reddere. Item possessiones Bana in Komaroniensi predicto et Myndzenth appellatas in Iauriensi comitatibus existentes, donec per ipsum Petrum ac alios fratres suos a manibus alienis redimi poterunt, idem Petrus pro sua parte sine porcione annotate domine Sophie singulis annis in Penthecosten vigintiquinque ac pro proventibus et fructibus opidi Zenycze hactenus per eosdem Petrum et fratres suos perceptis iidem Petrus et Anthonius ac aliis prescripti fratres sui hac una sola vice in Sancti Georgii martiris festivitatibus proxime post sese venturis24 eidem domine Sophie quinquaginta florenos auri coram dicto conventu ecclesie Sancti Martini solvere debeant atque teneantur, de cetero vero solucio ipsorum quinquaginta florenorum auri cesset, prescriptum eciam oppidum Zenycze simul cum universis proventibus et aliis utilitatibus sicuti alie possessiones erga manus prefati Petri ac aliorum fratrum suorum remaneat possidendum. Item ex quo porcio possessionaria annotate domine Sophie in possessione Werth vocata in dicto comitatu Komaroniensi existenti per annotatum condam Osvaldum Korlathkewi tempore redempcionis castri sui Berench pro mille et sexingentis florenis impignorata extitisset, ideo sepenominatus Petrus pro ipsa porcione possessionaria dicte domine Sophie quoad portionéin suam quadringentos florenos auri, ducentos utputa in Michaelis archangeli25 et reliquos ducentos in Nativitatis Domini26 festivitatibus proxime, ut prefertur, post sese affuturis semper coram antedicto conventu ecclesie Sancti Martini annotate domine Sophie persolvere deberet et teneretur. Illa eciam swba sabellina simplex annotati condam Oswaldi illi, cui scilicet eandem dare promiserat, reddatur et quod due filie eiusdem condam Oswaldi equalibus expensis earundem ambarum parcium, prout honor domus eorum exigit atque exposcit, maritentur, alia vero universa bona tam mobilia, quam immobilia ac hereditates et iura possessionaria (salvis prescriptis possessione et porcione possessionaria) erga manus prefatorum Petri et Anthonii ac aliorum fratrum ipsorum imperpetuum remaneant possidenda, tali obligaminis vinculo mediante, quod si qua parcium prescriptarum 231513. ápr. 10. 24Pünkösd 1513-ban máj. 15-re esett, György-nap: 1513. ápr. 24. 251513. szept. 29. 2e1513. dec. 25.