Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)
Oklevélszövegek
211 intelligentia et societas, pro stabilimento et propagatione eorundem regnorum, et dominiorum, conservationeque omnium subditorum nostrorum facilius perfici, et perfecta perpetuo etiam conservari, et permanere possit; conclusum est, ut viventi nobis, et praefata fraterna maiestate serenissimi domini Wladislai Hungariae regis, ac utriusque nostrum haeredibus, et posteritatibus legitimis in istis regnis per electionem unanimem, atque concordem regnicolarum regnantibus, ratione dictae terrae Moldaviae, vel waywodarum eiusdem nullae unquam differentiae, lites, vel discordiae inter nos, et regna nostra oriantur, sed Terra illa apud eundem serenissimum dominum Wladislaum regem, sacramque coronam, et regnum Hungariae maneat, jpseque waywoda pro tempore constitutus ipsum dominum Wladislaum regem, haeredesque suos praedictos pro domino eorum cognoscat, et fidelitatis homagium semper praestare debeat. Poterimus tamen nos reges, et haeredes nostri praedicti, cum consilio et consensu dominorum prelatorum, et baronum, caeterorumque regnicolarum utrorumque regnorum, de concordia facienda super terra et waywoda Moldaviae tentare, ne propterea deficientibus haeredibus nostris (quod Deus avertat), bellum aliquod proinde inter regna suboriatur: ita tamen, quod si ipsa concordia per nos, et haeredes nostros non finiretur, nullae propterea differentiae, et lites oriantur, sed hoc foedus habeat robur. Interea vero temporis diuturnitas juribus utriusque regni nullum afferat nocumentum. Item dum et quando nos, aut regnum Poloniae, haeredesque, et successores nostri divina auxiliante clementia expeditionem aliquam generalem contra eosdem Turcos facere voluerimus, vel etiam si imperator Turcorum, aut Tartarorum in persona veniret, vel filios aut duces Tartarorum, vel Turcus bassam aliquem cum omni sua potentia, et viribus suis contra nos, et regna nostra, partesque, sibi subiectas mitteret, ne praedictus waywoda Moldaviensis tam praesens, quam etiam futurus, post tot accepta beneficia ab ipsa fraterna maiestate, et regno suo Hungariae, defensioni Christianae Reipublicae, praesertim vero horum regnorum desit, seque a ferendo auxilio quoquo modo abstrahat, conclusum est, ut ipse dominus rex Hungariae ipsum inducere, atque cogere debeat, ut penes nos cum omni potentia sua, et totis viribus suis insurgat. Qui si hoc pacto insurgere noluerit, aut se aliter qualitercunque rebellem ostenderit, vel etiam si propterea in tantum necessitas exigeret, ut talis rebellis waywoda etiam de regno, et terra Moldaviae deturbandus, et expellendus esset, in tali casu nos Sigismundus rex Poloniae suam maistatem, per eam superinde requisiti, ad hoc totis viribus cum omni potentia iuvare, et auxiliari tenebimur, et hoc etiam inter haeredes nostros servandum intelligatur. Item quia ipse serenissimus dominus Wladislaus rex praefatum waywodam Moldaviensem, successoresque suos in suis iustis limitibus, et terris per eosdem et praedecessores suos antiquitus possessis, et ad ipsam terram Moldaviae per-