Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

212 tinentibus tanquam fidelem suum, sacraeque coronae Hungariae contra quos­cunque defendere, et protegere debebit: si tamen idem waywoda terras nostras, et regni nostri Poloniae, ac de iure ad ipsum, et terram suam Moldaviae non pertinentes occupare, vel aliter qualitercunque contra voluntatem suae frater­nae maiestatis bellum nobis inferre ausu temerario vellet, aut etiam Turcos, seu Tartaros in perniciem christianitatis contra nos et regnum nostrum Poloniae induceret, et hoc evidenter, et probabiliter constaret, in hoc casu non debebit contra nos sua maiestas, sed potius nobis contra illum auxiliari, et contra eund­em waywodam tanquam suum, et regni Hungariae rebellem, regnique nostri Poloniae hostem una nobiscum, prius tamen per nos superinde requisita, agere atque eundem waywodam ipse dominus rex Hungariae ad honestam, et conve­nientem damnorum nostrorum satisfactionem compellet. Item si contingeret, quod waywodam et terram Moldaviae imperator Turcorum, aut Tartarorum, vel ambo simul invadere, ipsiusque terram occupare vellent, suaque maiestas et regnum Hungariae viribus et potentiae illorum im­pares essent: in hoc casu nos Sigismundus rex Poloniae, per suam maiestatem requisiti, cum omni potentia nostra et regnorum nostrorum in auxilium suae maiestatis, ad defendendum dictum waywodam insurgere, et venire debemus, ut eundem ab eorundem imperatorum, et cuiuslibet eorum invasione, subiec­tioneque, paribus et iniunctis viribus liberemus. Quam primum tamen illum waywodam a manibus, et potentia dictorum hostium eliberaverimus, tenebimur nos Sigismundus rex cum universo exercitu nostro e vestigio de regno eius exire, et redire, et regnum illud, prout nunc est, fraternae maiestati, et suo regno rel­inquere. Item si in Turciam pro bono Reipublicae Christianae inter nos reges de­cerneretur generalis invasio, tunc qualitercunque, et per quamcunque viam, cum quantove exercitu nos Poloniae rex proficisci, et iter facere debebimus, id com­muni consilio, atque deliberatione discernatur, qua habita tandem proficisci et se gerere debebimus. Et si aut veniendum nobis, aut mittendum gentes erit, tum sacra maiestas Hungariae fraterna, in tali casu providebit per hominem suum specialem, ut commode taxato etiam commeatu venire possimus. Item quaecunque castra, civitates et alia quaecunque loca in eiuscemodi ex­peditione, a manibus hostium recuperata fuerint, ad eadem regna, et eosdem do­minos, ad quos antiquitus pertinuerant, redeant, et revertantur, atque restituan­tur. Si vero prius ad nos, et regna nostra, vel eiusdem serenissimi domini fratris nostri non pertinuerunt, sed de novo adempta fuerint, inter nos aequali, iusta, et fraternali divisione, pro magnitudine laborum, et expensarum ad eadem facta­rum, dividi debebunt. Si vero aut imperator Turcorum, vel etiam Tartarorum per se propria in persona veniret, aut filii sui duces Tartarorum venirent, aut etiam bassam aliquem cum potentia, et integro exercitu suo, causa occupandi regnum

Next

/
Oldalképek
Tartalom