Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)
Oklevélszövegek
174 causantibus ministretur. Et quod etiam alioquin universos huiusmodi vasallos et ceteros subditos idem illustrissimus dominus dux in antiquis suis iuribus libertatibus privilegiis et immunitatibus conservare debeat et teneatur. Item conventum, conclusum et specialiter deffinitum est, quod si et postquam praefatus illustrissimus dominus Iohannes Albertus dux in regem sublimabitur seu promovebitur, universos praedictos ducatus et status universaque castra, fortalitia, oppida et villas quos et quae idem serenissimus dominus rex Wladislaus eidem illustrissimo fratri suo ex praesenti dispositione et concordia dare debet, simul cum cunctis vasallis, subditis, theloneis, proventibus et utilitatibus eorundem suae maiestati aut successoribus suis, regibus scilicet Hungariae integre et absque omni prorsus defectu et difficultate vel quaesito colore remittere et resignare debeat et teneatur eo facto. Si vero praeter omnem spem et opinionem contingeret, quod in regem non promoveretur, et filios legitimos de lumbis suis procreatos relinqueret, iidem filii in universis huiusmodi ducatibus, statibus, castris, civitatibus et ceteris bonis succedere debeant, hoc tamen adiecto, quod illi instar aliorum principum et ducum patriae illius regiae maiestati subiecti sint et habeantur et exnunc intelligantur. Casu autem quo aliquis filiorum aut nepotum eiusdem illustrissimi domini ducis tractu temporum in regem promoveretur pari ratione aequalique iure ut ab ipso illustrissimo domino patre eorundem, universi praedicti status castraque omnia ad praefatam maiestatem vel successores suos reges Hungariae ut praefertur revertantur et devolvantur, et devoluta intelligantur eo facto, et idem promotus rex reddere et remittere integre absque omni tergiversatione et defectu debeant et teneatur, nec ius ullum aut iuris vel dominii proprietas in eisdem, ipsis reservata intelligatur. Quod si aliqua castra, fortalitia, civitates, oppida vel villas praefatus illustrissimus dominus dux aut eiusdem filii vel heredes, in casibus praemissis succedentes, impignorarent vel aliter qualitercumque alienarent, redimere et eliberare debeant et teneantur. Hoc etiam per expressum declarato, quod si praefatum illustrissimum dominum Iohannem Albertum ducem non filios, sed filias post decessum suum, si scilicet in regem, quod absit, non promoveretur, relinquere contingat, eaedem filiae suae de bonis ac statibus ducatibus illis dotae sua non fraudentur, sed iuxta patriae consuetudinem illam habere debeant. Ceterum, si eundem illustrissimum dominum ducem neque in regem promoveri, neque (quod absit) filios relinquere contingeret, omnes isti status et ducatus omniaque praemissa ad coronam regni Hungariae devolvantur et devoluta exnunc intelligantur eo facto. Ulterius conclusum est, quod serenissimus dominus rex Wladislaus praefatum illustrissimum fratrem suum in universis praedictis ducatibus, statibus, castris civitatibusque, fortalitiis, oppidis et villis et similiter etiam heredes suos, si et inquantum etiam ad eosdem modo et conditionibus praemissis devolvi contingat, contra quoslibet actores aut causidicos defendere et conservare debeat et teneatur.