Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae III. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1439–1489. Közreadja: Novák Ádám, Tóth Orsolya és Tóth Péter (Debrecen, 2019)

Oklevélszövegek - 161

161 Wratislaviensis, tunc Laventini, apostolicae sedis legati omnia adimpleant, quem­admodum fecerat praedecessor suus, et quod serenissimus dominus rex Poloniae dicto magistro generali et omnibus ad eum pertinentibus, qualitercunque contra maiestatem suam excessissent, indulgeat et omnem ab eisdem magistro et suis indignationem et displicentiam amoveat, et gratiose in omnibus rebus erga illos se habeat, ac si nunquam inter eos aliqua displicentia intercessisset, et quod iuxta conclusam pacem ipsum magistrum et suos iuxta omnia puncta et articulos, in illis foederibus et pactis perpetuae pacis contentos, manuteneat et conservet. Item conventum est, quod, dum haec omnia, in his articulis contenta, complebuntur per utramque partem; ex tunc omnia loca, castra, munitiones, villae, possessiones, et quicquid occupatum sive expugnatum est hactenus per aliquam partem, mutuo et vicissim restituatur; ita quod serenissimus dominus rex Poloniae omnia loca, terras et possessiones, quae ei ex confectione pacis perpetuae cesserunt, habeat et possideat. Similiter et magister generalis. Et ni­chilominus omnes novae impositiones, telonia, vel quaecunque alia gravamina durante belli interceptione inducta deponantur, nec pars partem in aliquo turbet aut aggravet, sed in priori et veteri dispositione ambae partes permanebunt. Item quo ad dominum Nicolaum Tungen, episcopum Warmiensem con­ventum est, quod serenissimus dominus rex Hungariae instare debet et suadere eidem, quod ad complacentiam serenissimi domini regis Poloniae condescen­dat de ecclesia Warmiensi, et accipiat ecclesiam Culmensem in titulum, et Pomezaniensem in commendam. Similiter oratores serenissimi domini regis Poloniae e converso instare debeant apud dictum dominum regem Poloniae, ut casu quo praefatus dominus Nicolaus Tungen de ecclesia Warmiensi nollet cedere, quod pro tam parva re nolit tantum bonum pacis, quod erit ad utilita­tem totius Christianitatis, perturbare, attento quod serenissimus dominus rex Hungariae ipsum episcopum nec cogere, nec relinquere cum suo honore potest, quod si difficultas aliqua ex altera partium emerserit, tunc praelati et barones utriusque regni in ipsa dieta Siradiensi inveniant media concordandi. Item conventum est, quod si continget ipsum dominum Nicolaum Tungen episcopum nolle cedere de ecclesia Warmiensi, et Serenissimus dominus rex Poloniae consentiat, quod habeat gratiam regiam et plenam indulgentiam de omnibus rebus, quas fecisset in displicentiam ipsius domini regis, et ipse dominus rex ab ipso omnem indignationem amoveat, et ipsum et ecclesiam praedictam in omnibus conservet iuxta articulum, in confecta pace perpetua de ecclesia et epis­copo Warmiensi positum. Et nichilominus quod omnia loca, castra, munitiones, villae, possessiones, et quicquid tempore istarum differentiarum expugnatum, vel quovis modo occupatum fuit, aut alias dictae ecclesiae de iure pertinent, sine mora, aut quacunque renitentia aut gravamine, restituatur, ne occasione perso­nae ecclesia ipsa ulteriora damna patiatur. Si vero ipsum dominum Nicolaum

Next

/
Oldalképek
Tartalom