Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae III. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1439–1489. Közreadja: Novák Ádám, Tóth Orsolya és Tóth Péter (Debrecen, 2019)
Oklevélszövegek - 162
162 Tungen episcopatui Warmiensi cedere contingat, tunc remittat integre dictam ecclesiam Warmiensem cum omnibus iuribus et pertinentiis, et e contra praescriptae duae ecclesiae sibi oblatae pleno iure, et cum omnibus iuribus, castris et pertinentis sibi similiter, integre consignentur, ita tamen, quod per oblationem ecclesiae Pomezaniensis paci perpetuae non derogabitur. Item conventum est, quod in praefata dieta, media inveniantur et apponan tur, quibus utraque pars, tam serenissimus dominus rex Poloniae, ex una, quam domini magister generalis et episcopus Warmiensis, ex alia, tuta sit de vera et firma observantia conclusorum, dummodo talia media non sint contra pacem perpetuam prius firmatam, pro quibus omnibus ibidem conclusis et confectis ipsi domini magister generalis et episcopus Warmiensis, cum oratoribus utriusque regni, ibunt ad praesentiam serenissimi Domini regis Poloniae, et omnia cum sua maiestate ex utraque parte confirmabunt, et illa quae ad invicem facere et promittere tenentur, adimplebunt, et serenissimus dominus rex Hungariae illis sic perfectis expost contra dictam pacem neque magistro, neque episcopo praefatis auxilio erit. Item conventum est de castris et civitatibus, videlicet Culmensi, Starigrod et Brodnicza, quae serenissimus dominus rex Hungariae redemit in Pruscia, quod postquam de supradictis facta fuerit plena concordia, ipse Dominus rex Hungariae, accepta summa pecuniae ab illa parte, quae ipsa castra et civitates iuxta dispositionem pacis perpetuae eliberare tenetur, eadem illi parti, cui ex inscriptione pacis perpetuae debentur, sine ulla renitentia restituat. Item conventum est, quod super omnibus differentiis, quae essent inter maiestates regias et haec duo inclita regna, videlicet Hungariae et Poloniae, praelati et barones utriusque regni convenire debeant ad loca consueta super die Sancti Martini proxime venturo, cum iuribus et viris doctis et ibi diffinire omnino debeant de omnibus differentiis quae essent inter Regias Maiestates, et ipsa Regna, ut de cetero quiete et pacifice in bona fraternitate et perpetua pace tam reges, quam regna consistere et perseverare possint, nec ulla res, quae occasio alicuius differentiae aliquando esse possit remaneat indicussa et indeterminata. Item conventum est, quod ad festum Purificationis Mariae Virginis proxime futurum per communes oratores dieta fiet in oppido Bythom, et ibi determinetur super differentiis inter regnum Poloniae et Slesiam. Nos Mathias Dei gratia Hungariae, Bohemiae etc. rex recognoscimus, quod de nostra voluntate et consensu consiliarii nostri prelati et barones ad id deputati in praefatos articulos et tractatus cum oratoribus serenissimi principis domini Kazimiri Poloniae regis ad id etiam cum pleno mandato a praefato rege missis convenerunt et concordaverunt, quos articulos et contenta nos laudavimus approbavimus et acceptavimus laudamusque, approbamus et acceptamus per praesentes, ipsosque articulos in quantum nos concernunt ad perfectum et