SCHEMATISMUS 1940.
12 tionem et formationem commisit. Incredibile, dictuque ferme impossible, quomodo Fratres ejusdem Familiae, pateinarum traditionum emulatoribus Fratribus, coecorum instar inveherunt. Solum spatio 8 solidorum annorum emenso, ad r.ormam strictioris observantiae in Conventu Malacka florentis, alia quoque familia religiosa in Civitate Tirnaviensi (vulgo Nagyszombat) anno 1896 radices mittere potuit. Fermentatio haec, apparenter etsi localis et patrialis, minimé tamen parvi aestimanda venit, nam sic dictae Unioni Leonianae in Hungáriáé Regno procul dubio viam parabat. Decreto piae memoriae Rssmi P. Aloysii Lauer, Ministri Generalis die 14 Julii 1898 pro Religiosis novas Constitutiones Generates observantibus „Commissariatus Tirnaviensis" erectus est, eique praefectus fuit qua Commissarius Generalis P. Isidorius Ozorai, cum quattuor PP. Consiliariis : Theodorico Elek, Justino Horváth, Valerio Miczélyi et Gerardo Kudelka. Ad ejus jurisdictionem pertinebant quinque Conventus : Nagyszombat, Malacka (ambo jam Dom us Recollectionis), Szombathely, Székesfehérvár e Provincia Mariana et Szakolca e Provincia SS. Salvatoris. Verum, elapsis duobus annis, Commissariatus Tirnaviensis sublatus est. Siquidem Rssmus P. Minister Generalis cum suo Definitorio, auctoritate sibi per Constitutionem „ Felicitate quadam" tributa, novos Provinciarum in Monarchia Austriaca-Hungarica existentium describens limites, pro Provinciis sic constitutis, in Congressu Definitoriali Romae die 29 Maji 1900 celebrato, novum Gubernium eligi curavit. Peracia die 7 Mártii 1900 in Congressu Reverendissimi Definitorii Generalis nova Provinciarum limitatione, ad Provinciám S. Mariae sequentes accessere Conventus: Szakolca, Galgóc, Poroszka, Körmöcbánya, Beckó, Okolicsnó, Zsolna et Trsztena e Provincia SS. Salvatoris sublata, — dein Conventus: Nagykanizsa, Felsősegesd et Residentia Nagyatád e Provincia 5. Ladislai Reg. Hung, pariter extincta. Conventus Simontornya hucusque ad Provinciám Marianam pertinens adjunctus est Provinciáé S. Joannis a Capistrano. Residentia autem Komárom, aeque fundatio Mariana, ob diminutum numerum individuorum