SCHEMATISMUS 1940.
13 Provinciáé, jam anno 1898 derelicta esi. — Novissime autem Decreto Rssmi Definitorii Generalis Ordinis 6 Februarii 1924 dato, propter obsessionem partis septemtrionalis Hungáriáé a Bohemis, 14 Conventus in ea regione existentes a corpore Provinciáé Marianne sejuncti una cum quinque domibus a Provincia S. Joannis a Capistrano dismembratis constituunt resuscitatam Provinciám SS. Salvatoris in Slovakia — Anno 1927 consignata fűit Provinciáé nova, in memóriám Caroli IV. Regis Hungáriáé exstructa et honori SSmi Cordis Jesu dicata et consecrata Ecclesia una cum adjuncta Residentia in Civitate Zalaegerszeg. Provincia igitur nostra post tot rerum discrimina actu numerát 14 Conventus, et 2 Residentias. Mense Octobri a. 1938 dissolutione coepta ReipublicaeCecho-Slovakiae a. 1919 exortae, aliqua pars antiqui territorii hungarici restituta fuit Regno Mariano. Tali ratione 2 domus, Conventus scilicet S. Antonii (vulgo Szentantalkolostor) et Érsekújvár corpori Provinciáé S. Mariae Hungáriáé rediere vi Decreti Rssmi Ministri Generalis, Leonardi M. Bello sub die 6 Februarii 1940 emanati. — E contra 3 Conventus Kismarton—Eisenstadt scilicet, Németujvár—Güssing et Boldogasszony—Frauenkirchen ob extensionem Imperii Germanici, sie dicti III, usque ad occidentals fines Hungáriáé, politica necessitate cogente, Rssmum Definitorium Generale ad has domos sejungendas et Provinciáé S. Bernardini in Ostmark incorporandas procedere debuit die 20 Mártii 1939. Propriis denique Provincia haec, inde a sui erectione ad praesens usque, sine interruptione regitur Ministris, ut subnexus docet.