SCHEMATISMUS 1940.
9 Provinciám scilicet Observantium vertebalur. Horum congregatio, quia tempore Constantiensis Concilii nimium iam aucta fuit, ab hoc Concilio approbata est, nomenqueűfe Observantia accepit, quod Regulám, cumprimis quantum ad paupertatem, purius observaret. Provinciáé autem Fratrum de Communitate, sen in Conventibus viventium, Ministris, iuxta Regulám electis, subiectae (e quarum numero haec quoque nostra Provincia fuerat), quae varias dispensationes Regulae relaxativas a Sede Apostolica obtinuerunt, quarum vigore fructus annuos et praedia, titulo eleemosynae perpetuae admiserant, nuncupatae sunt Provinciáé Conventualium. Porro ubi Provincia haec a. 1454 sub P. Fabiano de Igal, Ministro Provinciali reformationem sponte amplexa fuisset, dicta est Provincia Hungáriáé Conventualium Reformatorum. 3 Anno dein 1517. sub Leone Papa X., translato sigillo Ordinis et titulo, ac munere Ministri Generalis a Conventualibus ad Observantes, deposito nomine Conventualium, Provincia Familiae Observantium se iunxit 4 quo, sicut antea, ita deinceps etiam Ministris, secundum Regulám electis pareret. Ad haec tempore Generalis Capituli Observantium, Burgis in Hispania a. 1523 celebrati, Provincia jam Observantibus iuncta, Provincia Hungáriáé S. Mariae nuncupatur. 5 Demum a. 1659 ad effectuin 3 Reformationis huius Comtitutiones eodem a. 1454 die 28 Április sub P. Fabiano de Igal, in Capitulo Agriensi editae aclu praeexistunt in Archivo Provinciáé, non secus ac a'ia velusta Statuta ad has, pro reform-tione Provinciáé editas Constitutione! constanter povocantia, uti sunt: Statuta P. Lucae a Següsdino, huius Hungáriáé Provinciáé Ministri a. 1508 die 2. Februarii in Capitulo Albensi condita. Item P. Matthiae de Mikla, Ministri huius Provinciáé jam Reguláris Ob&ervantiae et S Mariae nuncupatae a. 1535 die 1 Augusti in Capitulo Següsdiensi condita. Tum P. Petri a Debrecino perinde Ministri Provinciáé S. Mariae a. 1536 die 2 Julii, in Capitulo Szegediensi et a. 1537 Dominica Cantate in Capitulo Agriensi condita, nec non alia tardioris aevi complura. — Quia porro in Statutis quoque, sub poslerioribus duobus his, Provinciáé huiuí, iam S. Mariae nuncupatae Miniitris conditis, provocatio fit ad Constitutiones P. Fabiani de Igal, pro reformetione huius Provinciáé editas, liquido fluit : hanc S Mariae Provinciám eandem esse cum Provincia Hungáriáé Conventualium, quam P. Fabianus de Igal Minister eiusdem Provinciáé a. 1454 in Capitulo Agriensi reformavit. 4 Ita Archivi Ordinis et Provinciáé huius Monurnenta. 5 In hoc capitulo decretum est : ut Provincia Hungáriáé, quae prius dicebatur Vicaria de Familia (Observantium), vocaretur Provincia SS. Sa/ca-