SCHEMATISMUS 1940.

10 exemptionis a iurisdictione Commissariorum Nationalium, Decreto Alexandri Papae VII. declarata est Provincia Reformata. G Quamvis vero Apostolicum hoc Regnum variis saepe, iisque maximis cala­mitatibus, cruentis bellis et internis motibus foede divexatum fuerit, Provincia tamen nostra nunquam omnino in praesens deficit, verum in aliquot Conventibus constanter permansit, eodem semper, quo nunc utitur, usa fűit sigillo, ut ex variis instrumentis litterariis, sigillo hoc munitis, iam primo, secundo, tertio, reliquisque Ordinis, et Provinciáé huius saeculis confectis, atque in Archivo eiusdem Provinciáé praeexistentibus, liquet. Novissime felicis recordationis Leo XIII. Pontifex Maximus toris; et quae apellabatur Provincia Reformatorum (Convenlualium nempe, quam P. Fabianus de Igal Minister eius reformavit) dicerefur S Mariae. Ita Archívum huius Provinciáé et Waddingus ad eundem a. 1523. — Equidem cum regnum istud Hungáriáé a suo principio Marianum, Bealaeque Mariae Virgini a Proto-Rege, S. Stephano devotum fuerit, hunc eundem titulum haec antiquissima Hungáriáé Provincia sibi elegit, eo maioie congrueniia quod etiam in primaevo suo Sigillo, quo actu utitur, sub concamerato fornice Beatam Virginem Jesum in ulnis gesfantem, uti apud Hungaros Patrona Hungáriáé effigitur, praeseferat: quae nempe celatura, originem sumpsit ab Ara Maiore Conventus nostri Strigoniensis, olim Auxiliatricis Beatae Mariae Virginis, a Bela IV. Rege Hungáriáé exstructi, sub qua idem Rex et filius eius Dux Bela subin tumulati fuerunt. — Ab hoc dein tempore, quo Provin­cia haec Observantibus est unita et S. Mariae appellate, nomen ipsum Con­ventualium, e Regno Hungáriáé, suo cum vestigio disparuit, imo longe postea nullus horum in Hungaria exstitit Conventus; siquidem a. 1629 in Appendice Synodi Pázmanianae, Tyrnaviae celebratae, duarum solum Ordinis S. Fran­cisci eo tempore in Regno Hungáriáé existentium Provinciarum : nempe S. Mariae et SS. Salvatoris enumerantur Monasteria, Conventualibus autem hoc anno nullum tribuitur. — Moderni enim Patres Conventuales, primum pulso e Regno, per victricia Leopoldi Imperatoris et Regis Apostoliéi arma, Chris­tiani nominis hoste, in Hungáriám penetrarunt, ac favore Dioecesanorum Praesulum et a Horum Benefactorum quaepiam Monasteria obtinuerunt, Pro­vinciamque dein sub titulo et Sigillo S. Elisabeth erexerunt, ac in Generali Regni Diaeta a. 1715 ad augendum, propagandumque cultum Divinum inter reliquas Religiosas Families fuere recepti ; Articulis vero Diaetalibus non­nisi in Ganeralibus Regni Comitiis a. 1764 coep!i3 et a. 1765 terminatis sunt inserti. Quo tempore Status et Proceres, Articulo XLV11. Maioribus nostris, quorum Sigillum, Archivumque constanter tenemus, ac Superioribus, non interrupta serie ab iis descendentibus regimur, insigne elogium tribuerunt. 6 Decretum hoc conservatur in Archivo Provinciáé.

Next

/
Oldalképek
Tartalom