SCHEMATISMUS 1940.
8 PROVINCIA HUNGÁRIÁÉ SANCTAE MARIAE ORDINIS FRATRUM MINORUM Originem suam a temporibus S. P. N. Francisci aut certe ab a. 1228 repetit, quo anno Fr. Joannes de Piano Minister Germaniae, Ordinis propagator maximus, Fratres in Hungáriám misit, qui fundamenta Ordinis officiosa pietate jacerent. 1 Etsi vero Provincia iam a. 1234 et sequentibus plura habitacula, hospitiaque in Hungaria haberet, 2 quae proprio Superiori, quibusdam exemptionibus in Bullis Gregorianis, tituloque Ministri Strigoniensis Minorum (Strigonium quippe Metropolis fűit sacrarum praecipue aedium totius Hungáriáé) insignito suberant, tamen usque a. 1239 per Ministros Germaniae regebatur. Ast hoc ipso anno in Capitulo Generali Romano, solemni Germaniae Provinciarum instituta divisione, haec quoque nostra Provincia in distinctam et independentem Provinciám, per limites Hungáriáé extensam, evecta est. Cuius (congruenter Catalogo Ministrorum Provincialium hujus Provinciáé Venetiis a. 1504 per Simonem de Luere impresso et testimonio Lucae Waddingi ad a. 1287 Nr. 7) primus minister Provinciális fuit Fr. Joannes, Vir Princeps, germanus Fráter Philippi III. Regis Francorum, insignibus ornatus dotibus. Ab eo vero tempore, quo Provincia haec a Germaniae Provinciis separata, proprium nacta est Ministrum, appellabatur, sine ullo addito, Provincia Hungáriáé, usque ad tempóra Concilii Constantiensis. Exinde autem nomine Provinciáé Hungáriáé Conventualium veniebat, praesertim dum negotium inter earn et aliam, 1 Waddingus ad annum 1217 N. 86. 2 Archiv. Provinciáé. Quotiescur.que in enumerandis documentis historicis — usque a. 1918 — fit mentio Archivi Provinciáé, semper intelligendum venit illud in Civitale et Conventu Pozsony (Bratislava) existens, quod infeliciter confecto bello a. 1914—18 ob violenfas circumslantias politicas, pro nobis — proh dolor ! — inaccessible evasif.