SCHEMATISMUS 1933.
12 tunc pollebat, una cum íratribus plurimum laboravit. 1) Fr. Peregrini vestigia premebant eius in Vicariatu successores et vei maximé Fr. Bartholomaeus ab Alvernia, quo Vicario (1367— 1407), fratres tarn exteri quam indigenae, numero satis aucti hortatu et sanctae vitae exemplis, primum in Bosna, dein vicinis in regnis haereticos Patarenos, 2) in Slavonia et australi Hungaria insuper et Hussitas 5) ad catholicam íidem convertere summo studio contendebant, relato semper íructu spirituali quandoquidem et uberrimo. Hos apostolicos labores inde a mari Adriatico usque ad Pontúm Euxinum sedulo exercebant, utentes opera Fratrum atque Sororum tertii Ordinis S. Francisci. Quum dein coenobiis admodum multiplicatis, Bosnensis Vicaria valde extensa ab uno superiore difíicillime gubernaretur: jussu Nicolai PP. V-i anno 1447 bifariam est divisa, nempe in Vicariam Hungáriáé tardius a SS. Saloatore dictam, et Vicariam Bosnae. Fratres Salvatoriani a Bosnensibus a. 1447 separati, sub proprio Vicario praeter monasteria in Hungaria, Transsylvania et nupera Romania possidebant tredecim alia partim in Croatia, partim vero in Slavonia sita, 4) quae tarnen intra annos 1526 et 1542 íratribus, per inimicos Turcas occisis vel expulsis, destructa sunt. Hi Franciscani Bosnenses, et ab illis descendentes Salvatoriani, initio appellabantur Jraires minores " ab anno 1415 vero coeperunt nominari „fratres minores de observantia" ; in Hungaria quandoquidem et Cserienses dicebantur a primo eorum monasterio in loco „Cheri", 1') Comitalu Temesiensi aedificato, qui antiquissimus Conventus tempore incursionum Turcicarum a íratribus derelictus ab hostibus iunditus eversus soloque aequatus est ita, ut hodie vix ulla eius exstet memoria. — Quanta iuerit olim fratrum Cseriensium gratia apud Deum et homines, testantur Chronica Ordinis, quae inter alia de Conx) I. Thurocz Chron. Part. III. cap. 41. Chronicon obs. provinc. Bosnae Argentinae in Starine XXII. Zagrabiae 1890 p. 6—8. Acta Bosnae Zagrabiae 1892 p. 25. 2) Annal. Minor. VIII. 215. 3) Act. Bosnae 173—4. 4) Chron. Bosnae I. nota I. •') In viciniis hodierni oppidi Rékás (Csánki, Történelmi földrajz a Hunyadiak koróban 2. kötet 11. és 17. old.).