SCHEMATISMUS 1933.
13 ventu Cheriensi sequentia referuní: „Eo tempore omnipotentia Dei per íratres Observantes de Hungaria multa miracula operabatur, de quibus aliqua adhuc narrare decrevi, quoniam multi ex íratribus divina suavitate repleti erant, ut aliquando raptum patiebantur, ita ut ipse imperátor et rex Sigismundus ad videndum Dei magnalia saepius ad Claustrum in Cheri íundatum accedebat et talia ibi patientes et diligenter comprobando auscultabat, et sic visis miraculis Dominica virtute factis, in singularem et eorum praerogativum exarsit amorem, ut ipsis et eorum desideriis apud Summum Pontiíicem paratum se promittendo ofíerebat, et sic eisdem omnia, sicut placitum erat, impetravit 1) Erant hi pauperes Franciscani in magnatum curiis sapientes consiliarii, in castris ad pugnandum hortatores strenui, in Ecclesiis evangelicae veritatis praecones íerventissimi, populorum duces atque patres spirituales (inter multos pufa S. Jacobum de Marchia, S. Joannem Capistranum). Quibus studiis adeo sanctae Sedis Romanae, regum nobiliumque emeruerunt favores, ut saeculo 14-o et 15-o ubique a populis tanquam angeli de coelo excepti, monasteria, eclesias obtinuerint, in magnum rei catholicae et humanioris vitae incrementum. Quod testantur non modo monumenta a summis viris edita, uti: Waddingo, Farlatio, Theinero, sed et nostra aetate passim vigens in illis partibus, ubi tunc íratres curam pastoralem gerebant, catholicae religionis professio. Tempore, quo Turcae in Hungaria dominatum tenuere, in partibus regni eis- et trans Tibiscanis soli ferme erant Franciscani, filii Provinciáé Salvatorianae, qui orthodoxae fidei conservandae invigiiabant, curam iidelium gerebant, consilia et operám in populi sortem meliorem reddendam conferebant, nec pauci eorum ob intrepidam fidei professionem, testantibus fide dignis testimoniis, mortem oppetiere. In partibus regni austro-occidentalibus, duae olim Custodiae amplissimae Provinciáé S. Mariae, Quinque-Ecclesiensis nempe et Zagrabiensis, anno 1661 decreto PP. Alexandri VII. a matre avulsae, in unam coaluerunt Provinciám sub nomine et patrocinio S. Ladislai Regis, cuius almae Provinciáé Patres Chronicon Provinciáé Bosnae et Hungáriáé scriptum a P. Nicolao de Buziako 1533. Urbanus Friedrich p, 11.