SHEMATISMUS 1913.
11 Cupistruno compellandam . . ." erexit Bened ictus PP. XIV. Brevi „Ad reguláris disciplinae" dato Romae 15. Junii J 757. Patres vero Bosnae Argentinae suis sub dominio turcico monasteriis et parochiis contenti, curam illius populi usque ad nostra tempóra egregie continuant. Tempore Josephi II. nonnullis Conventibus suppressis, Provincia Capistrana aliquantulum restricta, ast a. 1825 incorporatione 4 Conventuum Austriae; anno autem 1851 unione Provinciáé Bulgáriáé per Transsylvaniam et Valachiam difiusae, aliis 8 domiciliis aucta fuit. Post breve vero tempus ob difficilem rerum administrationem conventibus: Bukarest, Kimpolung, Rimnik et residentia Tergovist anno 1864 congregationi PP. Passionistarum resignatis, Residentia Vingaensis autem propter graves quasdam inter Provinciám et Magistratum ejatem differentias an. 1882 resignata et Reverendissimo Ordinariatui Csanádiensi tradita, Provincia Capistrana ad arctiores limites redacta est, numerabatque usque ad annum 1900-um 22 domicilia per Austriam, Hungáriám et Slavonian! diffusa. Novissime vero p. m. Leo Pp. XIII. insigni erga Ordinem Seraphicum pietate ductus, vigore Bullae „ Felicitate Quadam," die 4. Oct. 1997 emanatae Ordinem temporis decursu in familias Observantium, Reformatorum, Discalceatorum et Recollectorum divisum ad unitatem perfectam reduxit sub nomine „Fratrum Minorum." Tandem vero supremum Ordinis gubernium potestate sibi per Bullam supra citatam concessa, prout in aliis orbis partibus, in patria quoque nostra novos Provinciis limites circumscriptis, ita quidem, ut e quinque Provinciis intra limites Hungáriáé existentibus tres duntaxat Provinciáé constitutae fuerint, Mariana videlicet, Capistrana et S. Stephani in Transsylvania, Provincia nostra tutelae S. Joannis a Capistrano concredita est ob insignia huius Sancti in patriam hungaricam merita, et praeter sex Conventus antiquae Provinciáé Capistranae numerát 17 domos, quae ad provinciám Ss. Salvatoris pertinebant, nempe: Bártfa, Alsó-Sebes, Eperjes, Sztropkó, Rozsnyó, Fülek, Szécsény, Agria, Gyöngyös, Jászberény, Szolnok, Kecskemét, Szeged, Szabadka, Kaplony, Vácz, Nagy-Szőllős; dein tres Conventus, nimirum QuinqueEcclesiensem, Siklósiensem, Szigetváriensem et Residentiam Maria-Gyűd e Provincia s. Ladislai, et tandem a Provincia Mariana accepit Conventum Simontornyensem. Igitur nova Provincia Capistrana numerát inpraesentiarum 28 domicilia per Regnum Hungáriáé dispersa. Per limitationem istam foecundissimae olim matris Provinciáé Bosnae-Argentinae filiae, Provinciáé videlicet Salvatoriana et Capistrana post multa lustra in unam Provinciám sunt adunatae.