SHEMATISMUS 1913.
12 Quamvis autem Provinciáé in Hungaria ita coniunctae postremis his annis quoad individuorum numerum, pluribus e Patribus propter Constitutionum Ordinis Cieneralium introductam observantiam saecularizationis indultum petentibus et consecutis attenuatae fuerint, tamen divinae Providentiae, quae per tot saecula inter adversas vicissitudines Ordinem Seraphicum conservaverat, nunc quoque tribuendum, quod Ordo restauratus et fidelium favore prosequatur, et nova in dies incrementa capere conspiciatur, indeque spem alere pronum est, fore, ut Ordo Fratrum Minorum vestigia Maiorum premendo, novo per patriae oras resplendeat fulgore. Faxit Deus! Quia vero maior pars Provinciáé nostrae e Provincia fertilissima Bosnae ortum ducit eosdemque Vicarios et Ministros Provinciales etiam ex Hungaris habuerat, quia porro quattuor Conventus Provinciáé quondam s. Ladislai novae Capistranae uniti sunt, non incongrue ponuntur sequentes series Vicariorum -et Ministroruin Provincialium, et quidem: