SCHEMATISMUS 1895.

Origo et Vicissitudines Provinciáé S. Joannis a Capistrano. Ordo S. Francisci Seraphici, mox ab Honorio PP. III. die 29 Novembris an. 1223. Bulla » Sólet annuere « fuerat approbatus, per omnes fere regiones Europae cito propagari coepit. In regna Hungáriáé atque Slavoniae fratres primum ex Germania, tardius vero ex Italia per Bosnam venerunt. P. Joannes a Piano Carpinis anno 1228. ex Germania, ubi minister provinciális erat, aliquot suorum in Hungáriám mittens, (Analecta Francise. Quaracchi 1. 288) Provinciáé primum Strigoniensis dein Hungáriáé (Theiner Mon. Hungar. I. 116 et seqq.) demum a S.Maria appellatae fundamenta iecit. Exeunte saeculo 13-o et initio 14-i fratres ex Hungaria, per Croatiam atque Slavoniam diffusi, multa obtinuere monasteria, radeo ut ex iis eiusdem provinciáé duae custodiae: Zagrabiensis et Sirmiensis constitutae fuerint. (Annal. Minor. IX. ad an. 1400). Ex monasteriis ea, quae nostra aetate ambitu Provinciáé Capistranae continentur, sunt: Budensis et Bácsiensis in Hungaria, Našicensis, Ilokinensis et Požeganus in Slavonia, quae quidem initio saeculi 16-i partim ad Marianam, partim vero ad Salvatorianam Provinciám, de qua infra, spectabant usque ad infaustum Turcarum adventum, quorum furore intra an. 1526. et 1542. penitus deleta sunt. (P. Eu Hungaria, Croatia et Slavonia saeculo 15-o passim et 16-o fratres minores »conventuales « nominabantur. (Conf. instrumentum de anno 1,455 apud Wadd. XII. p. 372 et E. Pavic in Ramo Virid. p. 17.) ab anno vero 1521. quo possessionibus suis penitus renunciaverant: fratres »reformati « passim scribi coeperunt. (Pavic 1. c. p. 330.) Marianae . . . Collectanea MSS

Next

/
Oldalképek
Tartalom