SCHEMATISMUS 1895.

servatae interfuerunt. (Act. Bosnae 318). Hi apostoliéi labores a FranciscaňiS Bosnensibus in primis ex praefato Conventu Velika, et saeeulo 17-o etiam ex Našicensi deineeps per Slavoniam continuaban­tur fere usque ad initia regiminis Josephi II. Eosdem in Hungáriám quoque eodem fere tempore penetrasse ex monumentis intelligimus (Act. Bosnae 316. 320. 336), saeeulo vero 17-o Budam usque excur­risse nulli dubium est (Ibid. 424). Maiores tarnen fidei servandae et protendendae progressus facti sunt, ex quo anno 1625. Fr. Albertus Rengjič Ragusinus, Smederovensis in Serbia Episcopus, administra­tionem Dioecesium Sirmiensis, Colocensis et Csanádiensis adeptus est; nam non pauci ex franciscanis Bosnae Argentinae eas in partes ut missionarii se reeipiebant. (Act. Bosn. 374). Quorum labore fideles dispersi congregabantur, domuneulae parochiales, capellae et eccle­siolae sensim erigabantur in partibus: Bácskáé, Karassevo, Lippova (Radna) Karánsebes, Temesvár, etc. et sic pro adiunetis temporum Ecclesia Dei proficiebat. (Act. Bosn. 442. 451. 473. Pavič, Ramus. iter missionarios franciscanos hac aetate eminebant in Archi­dioecesi Colocensi : Fr. Paulus Papič et Gregorius Veic, quorum cüra^ntiquus Conventus Bácsiensis resuscitari coepit. (Acta Bosnae 387. 392.) / In Dioecesi Csanádiensi : Fr. Marcus Bandulaevic a Skoplje, postea Archiepiscopus Marcianopolitanus et administrátor Moldáviáé, Elias a Požega, Joannes ab Imota, Nicolaus et Franciscus ambo a Banjaluka; item et Joannes Dežmanič cum Andrea Stipančič ab Omis, quorum opera (an. 1642.) exstrueta fuit ecclesia Ascensionis Domini in suburbio Lippae (Radna) in praesentiarum Mariae Gratiarum, thaumaturgus locus celeberrimus, (Acta Bosno 381.473. Chronic. Bosnae 37); Michael Kokic a Buda (Em. Pavič in Ramo Virid. Olivae 257) etc. N In Dioecesi Transsilvaniensi : Fr. Stephanus a Salinis, zelo et prudentia insignis, qui franciscanam provinciám Transsilvaniae restau­ravit et fidem catholicam confirmavit, adiuvantibus fratribus : Ste­phano a Lopara, Mariano a Sarejavo, (Chronicon Bosnae 33.38—40. Acta Bosnae 339) item et fr. Serephino e comitibus Khun (Ibid. 402) etc. etc. p. 256.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom