SCHEMATISMUS 1895.
Demum cum 1687-0, expulso Turca, Hungaria et Slavonia pristinam nacta esset libertatem, fratres quoque provinciáé Bosnae Argentinae, receptis in ordinem multis harum regionum indigenis Croatis, Hungaris et Germanis, sensim numero aucti, apostolicos labores in cura animarum ultro continuare permissi sunt auctoritate s. Sedis et regum apostolicorum consensu. Quorum dein vigilanti sollicitudine sunt novae parochiae erectae et ecclesiae aedificatae, prouti ex conscriptione anni 1733, quam P. Emericus Pavic in saepius citato opere: Ramus Virid. Oliv. p. 178 et seqq. refert, patet, et quidem: in Hungaria circa Budam et in Bácska 27, in Slavonia autem 41. Praeter has ecclesias parochiales aderant eodem anno adhuc et 120 filiales cum suis formalibus capellis nec non et aliae filiales cum Oratoriis ad cultum divinum peragendum decenter adaptatis. Conventus autem, qui expulso hinc Turca vel refecti vel denuo funditus aedificati erant, alphabetico ordine hic enumeramus : Aradiensis, Bácsiensis, Bajensis, Belgrádiensis in Serbia, Brodensis, Budensis in civitate Aquatica, Cernekiensis, Duna-Földváriensis, Essekiensis, Gradižkanus ad Savum, Mohácsiensis, Našicensis, Požeganiis, Petrovaradiensis, Radnensis, Šarengradiensis, Temesváriensis, Tolnensis, Velicensis, Vukovariensis et Zomboriensis ; quibus addendi veniunt et residentiae: Čuntic in Croatia, Paks, Ruma, Valpovo et Zemlinum. Tandem vero ex praefatis conventibus » ad iteratas preces . . . fratrum et missionariorum provinciáé Bosnae Argentinae . . , novam Provinciám s. Joannis a Capistrano compellandam . . .« erexit Benedictus PP. XIV. Brevi »Ad reguláris disciplinae« dato Romae 15 Junii 1757. Patres vero Bosnae Argentinae suis sub dominio turcico monasteriis et parochiis contenti, curam illius populi usque ad nostra tempóra egregie continuabant. Tempore Josephi II nonnullis Conventibus suppressis, Provincia Capistrana aliquantulum restricta, ast a. 1825. incorporatione 4 Conventuum Austriae ; anno autem 1851 unione Provinciáé Bulgáriáé per Transsilvaniam et Valachiam diffusae, aliis 8 domiciliis aucta fuit. Post breve vero tempus ob difficilem rerum administrationem conventibus: Bukarest, Kimpolung, Rimnik et residentia Tergovist anno 1864. congregationi PP. Passionistarum rësignatis, Residentia