SCHEMATISMUS 1895.

Quum dein coenobiis admodum multiplicatis, Bosnensis Vicaria valde extensa ab uno superiore difficillime gubernaretur : iussu Nicolai PP. V-i anno 1447. bifariam est divisa, nempe in: Vicariam Hungáriáé tardius a SS. Salvatore dictam, et Vicariam Bosnae. Vicaria Bosnae post divisionem retinuit conventus: regni Bosnae, Dalmatiae, Croatiae et reipublicae Ragusinae. Postquam vero anno 1463 regnum Bosnae per Turcas esset occupatum, et fratres nonnisi ibidem nati ab invasoribus, et hoc aegre, tollerarentur, Conventus ipsius regni Custodiam Bosnensem componentes a proprio Vicario atque Definitorio, qui in regno Croatiae sedem fixerant, ab anno 1487 propriis utebantur iuribus (Acta Bosnae 298). nno autem 1514. praefata Custodia Bosnensis, a ceteris Custo­diis Croatiae separata fuit,obtento nomine Vicaria t Bosnae Argentinae (Act. Bosno 307). Costodiae vero intra limites Croatiae sitae deinceps componebant: Vicariam Bosnae Croatiae. quae nostra aetate est Provincia Croatiae-Carnioliae S. Crucis. Tandem anno 1517 Vicaria Bosnae Argentinae in formalem Provinciám erecta est^ Fratres fon 4© Salvatoriani a Bosnensibus a. 1447 separati, sub proprio Vicario praeter monasteria in Hungaria, Transsilvania, et nupera Romania possidebant tredecim alia partim in Croatia, partim vero in Slavonia sita (Chronic. Bosnae 1. nota 1.]), quae tarnen intra annos 1526 et 1542 fratribus, per inimicum Turcam occisis vel expulsis, destructa sunt. Hi Franciscani Bosnenses, et ab illis descen­dentes Salvatoriani, initio apellabantur » fratres minores « ab anno 1415 vero coeperunt nominari »fratres minores de ofrservantia« ; in Hungaria quandoquidem et Cserienses dicebantur a primo eorum monasterio in loco » Cheri « hodierno Čerevic in comitatu Sirmiensi aedificato. (Acta Bulgáriáé p. VI. Chronic. Bosnae p. 7.) Altero dimidio saeculi 16-Í bosnenses franciscani, novo fidei ardore succensi in Slavoniam et Hungáriám venientes, rem catholi­cam denuo impensius curare coeperunt ; nam an. 1575. a gubernio turcico, raro tunc temporis apud barbaros exemplo, ruinatum mona­sterium in Veliká, prope Požegam, obtinuerunt; quod dein factum est in verum seminarium catholicae fidei non modo servandae, sed et adversus lutheranam haeresim efficacius tutandae. (Annal. Minor. XXI. 479. et Chronicon Bosnae 37 ); anno item 1581. multi notan­tur curam animarum in Slavonia gerentes, qui et synodo in Bácska

Next

/
Oldalképek
Tartalom