SCHEMATISMUS 1891.

Origo et Yicissitudines Provinciáé S. Joannis a Capistrano. Ordine S. Francisci Assisíensis Anno 1210 fundato atque intra breve tempus per omnia fere Europae régna et regiones propagato, numerosae exsurrexerunt Provinciáé, Provinciarumque Custodiae. Sic in Regno etiam Hungáriáé amplissima exsurrexit Provincia, quae jam septem jam etiam octo habcbat Custodias, ab uno Mi­nistro Provinciali dependentes. Inter has Custodias erat etiam Cu­stodia Slavoniae seu Zagrabiensis, et Custodia Syrmiensis ; ad illám, qui adhuc ex vetustioribus Provinciáé nostrae Conventibus super­sunt, spectabant Conventus Našicensis et Požeganus, ad hanc autem Conventus Ilokiensis, Bácsiensis et Semlinensis. Quum autem in hac Provincia Hungáriáé fuissent si non sta­tim ab initio, certe non multo post duae familiae, una Conventualium, eaque copiosior, et alia Observantium, eaque numero inferior, fac­tum est, ut liaec altera, agentibus potissimum Ordinis Reformatori­bus scopo majoris suae consolidationis iniret Unionem cum fratri­bus Bosnensibus, pariter ad familiam Observantium spectantibus, venirentque omnes sub nomine Vicariae Bosnae. Verum iidem illi Hungáriáé Observantes, ubi successu temporis notabili et domicili­orum et individuorum numero aucti fuissent ; semet a Bosnensibus separarunt, novamque Observantium Hungáriáé primo Vicariam, dein Provinciám sub titulo SS. Salvatoris constituerunt. Facta jam hac separatione, nominati etiam superius nostri Conventus majori ex parte ad liane Provinciám devoluti sunt. Ast quaemadmodum per Turcarum in Hungáriám irruptionem, diuturnumque eorum in hoc regno dominatum cunctae res pertur­batae fuerant ; ita etiam Provinciáé et earum Custodiae diversas

Next

/
Oldalképek
Tartalom