SCHEMATISMUS 1891.

subiverunt mutationes. Patres namquae Salvatorianí, metu probabi­lius jam portis adpropinquantium Turcarum, nonnulos Slavoniae et Syrmii Conventus deseruerunt, semetquae ad superiores Hungá­riáé partes receperunt, remanentibus nonnist hinc inde paucis, qui in Slavonia nati sunt, labii illyrici religiosis. Stantibus sic aliquo tempore aliis prorsus evacuatis, aliis te­nuiter duntaxat impopulatis Conventibus, Patres Bosnenses, siqui­dem suis in Bosna domiciliis per devastationem turcicam privati ex­stitissent, agente jam bene antea ut plurimum S. Jacobo deMarchia, suo tempore Vicario Bosnae, praefatos Conventus impetrarunt, suisque individuis successive copiosius repleverunt. Dicti itaque Con­ventus, tentata jam prius bina, tertia tandem optato successu coro­nata coadunatione, Patribus Bosnensibus juncti sunt, quocl contigit eo tempore, quando eorum Vicaria ad dignitatem Provinciáé sub titulo S. Crucis, seu Bosnae Argentinae evecta fuit, nimirum circa annum 1520. Durante hac unione aedificati fuerant plures novi Conventus, antiqui vero restaurati, praesertim post Turcarum expulsionem, uti: Conventus Budensis in Aquatica, pro natione illyrica; dein Esse­kiensis, Brodensis, Cernikiensis, Šarengradiensis, Vukovariensis, Bajensis, Mohácsiensis, Földváriensis, Radnensis et plures alii jam aboliti, uti : Velicensis (primitus patrum Augustinianorum) Petro­váradiensis, Belgradiensis, Tolnensis, Zomboriensis, Gradiškanus, Temesváriensis et Aradiensis; nec non Residentiae: Paksensis, Valpovensis, Rumensis et Ountiéerisis. Quaemadmodum autem in hocce variabili mundo nihil est tam durabile quod non cessaret in tempore, ita nec haec cum Bosnensi­bus unió perennis ac sempiterna mansit. Ortis namquae progressu temporis inter fratres Bosnenses et fratres Hungáriáé et Slavoniae quibusdam differentiis, factum est ut hi ab illis semet separarent, novamque Provinciám sub titulo S. Joannis a Capistrano permissu et auctoritate Sedis Apostolicae anno 1757 efformarent, quae deinde Anno 1825 incorporatione 4 Conventuum Austriae inférions per­tinentium praeprius ad celeberrimam quondam S. Bernardini Pro­vinciám; item 1851 unione provinciáé Bulgaricae per Transsylva­niam et Valachiam diffusae, et 8 domiciliis religiosis refertae, quidem aucta ast post breve tempus pr opter nimiam Valachiae distantiani

Next

/
Oldalképek
Tartalom