S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT VIII. Depietatis affectu et quomodo ratione carentia videbantur ad ipsum affici
7 2 S. BONAVENTURA. milissimi Agni, quem nobili matronae, dominae scilicet I a c o b a e de Septem So Iiis in suo recessu conservandum commisit. Agnus vero, quasi in spiritualibus eruditus a sancto, dominae ad ecclesiam eunti, stanti et revertenti societate inseparabili cohaerebat. Si matutinali bora domina tardaret exsurgere, agnus consurgens impellebat earn cornulis et balatibus excitabat, gestibus adhortans et uutibus, ut ad ecclesiam properaret. Propter quod agnus, Francisci discipulus, devotionis iam magister eftectus, ut mirabilis et amabilis a domina servabatur. in c 29 8. Alio quoque tempore apud Graecium vivus viro Dei '' I C 60 oblatus fuit lepusculus, qui liber 'in terra' positus, cum posset quo vellet effugere, vocante se ' pat r e , benign o, in sinum illius propero cursu saltavit. Quem ipse pio cordis affectu circumfovens, videbatur eidem compati quasi mater dulcique allocutione commonitum, ne se iterum capi * I C 60 permitteret, * liber u m abire permis i t. Cum que pluries in terra positus ut abscederet, semper in sinum patris rediret, tamquam si sensu quodam occulto cordis ipsius perciperet pietatem, tandem iuss u patris a fratribus delatus est ad in c 30 loca solitudinis tutiora. — Modo 2 quoque con simil i in insula lacus Perusini cuniculus qui dam captus et viro Dei oblatus, cum ceteros fugeret, manibus eius et sinui 23 se domestic a securitate commisit. — Per lacum ßeatinum eidem ad eremum de Graecio properanti piscator unam ex devotione fluvialem obtulit avem. Quam cum libenter susceptam apertis invitaret manibus ad recessum, nec illa vellet abire, erectis in caelum oculis, diu in oratione permansit, et quasi aliunde post longam h oram ad se reversus, dulciter iterato mandavit aviculae, ut Dominum laudatura recederet. Suscepta itaque cum benedictione licentia, gestu 24 corporis quoddam praetendens gaudium, avolavit. — In eo1 Cf. de ea III Cel., n. 37, nota 1. 2 Idem in 1 Cel., 60; ubi in n. 61 etiam sequentia duo facta.