S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT VIII. Depietatis affectu et quomodo ratione carentia videbantur ad ipsum affici

LEGENDA MAIOR. CAP. VIII. 71 dem 1 a c u similiter oblatus fuit ei p i s c i s magnus et vivas, quem more solito fraterno nomine vocans, ' in aquam ' '' iui 40 reposuit iuxta navem. Piscis vero coram viro Dei in aqua ludebat, et quasi amore ipsius allectus, nullatenus ' reces­sit a' navi, nisi prius ab eodem cum benedictione licentia sibi data. 9. Alio tempore ambulans cum quodam fratre per palir des Yenetiarum, invenit maximum aviam multitudinem residentium et cantantium in virgultis. Quibus visis, dixit ad socium : « S o r o r*e s a v e s laudant Greatorem suum ; nos itaque in medium ipsarum euntes, laudes et horas canonicas Domino decantemus ». Cumque in medium earum intrassent, non sunt aves motae de loco 1; et quia propter garritum ipsarum in dicendis boris se mutuo audire non poterant, conversus vir sanctus dixit ad aves : « Sorores aves, a cantu cessate, donee laudes Deo debitas persol­vamus!». At illae continuo tacuerunt, tamdiu in silentio persistentes, quamdiu, dictis horis spatiose et laudibus persolutis, a sancto Dei cantandi licentiam receperunt. Dante autem eis viro Dei licentiam, statim cantum suum more solito resumpserunt. — Apud San eta m Mariam 11 1 c 27 de Portiuncula iuxta cellam viri Dei super ileum cicada residens et decantans, cum servum Domini, qui etiam in parvis rebus magniiicentiam Creatoris admirari didicerat, ad divinas laudes cantu suo frequentius excitaret, ab eodem quadam die vocata, velut edocta caelitus, super manum volavit ipsius. Cui cum dixisset: «Canta, soror mea cicada, et Dominum Creatorem tuo iubilo lauda!», sine mora obediens canere coepit nec destitit, donee iussu patris ad locum proprium revolavit. Mansit autem per octo dies ibidem, quolibet die veniendo, cantando et recedendo eius iussa perficiens. Tandem vir Dei ait ad socios: « Demus 1 Ex 111 Cel., 20 ; in media relatione altera, quae referetur XII, 3. lnde etiam alia minuliora transsumuntur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom